{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Comoediarum fragmenta 1-44","citation":"Naevius, Comoediarum fragmenta 1-44","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/naevius/comoediarum-fragmenta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/naevius/comoediarum-fragmenta/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/naevius/comoediarum-fragmenta/1.md","author":{"name":"Naevius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/naevius"},"work":{"title":"Comoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/naevius/comoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Acontizomenos fabula est prime proba.\nHuius autem gnatus dicitur geminum alterum\nFalso occidisse.\nSublustri noctu interfecit\nage, ne tibi\nMed aduorsari dicas, hunc unum diem\nDe meod equos sinam esse. - Tux pax. - Postea\nCurrenteis ego illos uendam, nisi tu uiceris.\nQuasi dedita opera quae ego uolo ea tu non uis, quae ego nolo ea cupis.\nego semper pluris feci\nPotioremque habui libertatem multo quam pecuniam.\neho an uicimus? -\nVicistis. - Volop <est>. quo modo? - Dicam tibi.\nNimium o, <nimium> arte colligor. cur re inquaesita colligor?\nSecus si umquam quicquam feci, carnificem cedo.\nsi quidem uis loqui,\nNon perdocere, <hau> multa longe promicanda oratiost.\nNam in scena uos nocturnos coepit praemiatores tollere.\nCui caepe edundod oculus alter profluit.\nVt illum di perdant, qui primus holitor caepam protulit!\nDeprandi item leoni <si> obdas oreas\nQuis heri apud te? - Praenestini et Lanuini hospites. -\nSuopte utrosque decuit acceptos cibo,\nAltris inanem uoluulam madidam dari,\nAltris nuces in procliui profundier.\nHac sibi prospica, hac despica\nTibi serui(==SERVI) multi apud mensam astant: ille ipse astat, quando edit.\nNeque admodum a pueris abscessit neque admodum adulescentulust.\nQui decumas partes? quantum <mi> alieni fuit,\nPolluxi tibi iam publicando epulo Herculis\nDecumas.\net uolo\nEt uereor et facere in prolubio est ...\net asseri\nLaudes ago, cum uotis me multat meis,\nQuod praeter quam mihi uellem audibam hoc eminus.\nVbi uidi, exanimabiliter timedus pedibus protinam me dedi.\nnolo ego\nHanc adeo efflictim amare: diu uiuat uolo,\nVt mihi prodesse possit.\nVltro meretur, quam obrem ametur: ita dapsiliter suos amicos\nAlit.\nRiualis, salue. - Quid \"salue\"? attat attatae! -\nQuid istuc uero <\"attat\"> te aduertisti tam cito?\nutinam nasum abstulisset mordicus!\nNum <tu non uis moneam te unum, si uidetur,> quippiam?","prev":null,"next":{"citation":"Comoediarum fragmenta 45-94","label":"Lines 45-94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/naevius/comoediarum-fragmenta/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/naevius/comoediarum-fragmenta/45"},"credit":{"text":"Naevius, Comoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/NAEV%7Ccomi%7C001","quality":"proofread"}}