{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen de situ Jadrę 46-88","citation":"Nardinus Celineus, Carmen de situ Jadrę 46-88","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre/46.md","author":{"name":"Nardinus Celineus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nardinus-celineus"},"work":{"title":"Carmen de situ Jadrę","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Corporis atque animae gaudia multa fero;\nsi, cui nil desit, felix est, una uoluptas\ncui desit, non est; pluribus ille caret.\nMors per se nihil est usquam, priuatio rebus\naccidit a pugna discidioque sata.\nVnum et totum anima est, huius pars corpus habetur\norganica, eiusdem progenerandis opus.\nQuor si totum in se nullo defecerit aeuo,\nsi pars in toto est, pars quoque nulla perit?\nCum totum a parte, aut cum pars discedit ab illo,\nnec totum nec pars nomen habere potest.\nCorporis extincti appellatio uera cadauer,\nspiritus est animae cum spoliata fuit;\nnam cum non animet naturam corporis actu,\nnon animam dici aut esse fatentur eam.\nVnum quae fuerat numero resoluta uidentur\nesse duo et pariter sunt ratione duo;\nnam uiuente anima corpus marcescit in urna,\nquid cum diuina mente cadauer habet?\nInduuias potius dicamus corpora nostra\nquam partes animae, quando perire solent.\nAut una fortasse anima uniuersa mouentur\nquaecunque in toto mobile mota uides;\ncum praesens illa est, quibus est, uitam omnibus affert,\ndiscedens aufert in quibus ante fuit.\nNon in corpore diuiditur, sed corpora in ipsa,\nut partes, uiuunt motibus acta suis,\nnon aliter quam cum plures uno aequore naues\nnon idem uario flamine uentus agit.\nNam triplex uirtus, ratio, uegetatio, sensus,\ntres motus animae corpora cuncta mouent.\nIntegra sic anima ut carbonibus integra flamma\npluribus accensis cum penetrauit eos;\ncum partes igitur penetret uiolentia flammae\ncomprehendatque omnis exilitate sua,\nnonne incorporea exilior, uiolentior igne,\nhoc anima efficiet continuata magis?\nHanc diuisibilem faciunt Epicurus et omnes\nomnia qui praeter corpora prima secant;\nnec mirum, decepti homines, ut caetera cuncta,\nex atomis animam composuere suis.\nAn plures animae ut uestes mortalia sumunt\nhospitia et mutant inueterata nouis?","prev":{"citation":"Carmen de situ Jadrę 1-45","label":"1508. P. N. C. De situ Iadrae carmen ad Marium uatem celeberrimum strenui Barth…, lines 1-45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre/1"},"next":{"citation":"Carmen de situ Jadrę 89-118","label":"1508. P. N. C. De situ Iadrae carmen ad Marium uatem celeberrimum strenui Barth…, lines 89-118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nardinus-celineus/carmen-de-situ-jadre/89"},"credit":{"text":"Nardinus Celineus, Carmen de situ Jadrę. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/nardinus-celineus-carmen-iadrae-1508.xml","quality":"ocr"}}