{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 102","citation":"Newton, Optice 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/102.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Nullum autem unquam corpus inveni, quod Luminis Homogenei Colorem reflectendo immutare potuerit, ita quidem ut res Sensu perciperetur. Ex quibus omnibus manifestum est, si Solis Lumen ex uno solo radiorum genere constaret, futurum utique ut unus omnino omnium esset rerum color; neque ullo modo fieri posset, ut Reflexionibus aut Refractionibus ullus unquam novus color generaretur. Unde Consequens est, Colorum eam quam videmus Varietatem, omnino ex Compositione Luminis oriri atque pendere. DEFINITIO. Homogeneum Lumen, sive Radios eos, qui colorem rubeum exhibent, vel potius qui efficiunt ut corpora objecta colorem rubeum exhibeant; eos ego Rubrificos sive Rubeos appello: Quique efficiunt ut corpora objecta colore flavo, viridi, caeruleo, aut violaceo videantur; eos Radios Flavos, Virides, Caeruleos, aut Violaceos appello. Et quandocunque Lumen sive Radios, Coloratos vel Coloribus imbutos dicere videar; id semper ita dictum velim, ut non Philosophice & proprie, sed ad vulgus id dictum intelligatur: sive congruenter Ideis istis, quas Vulgus, cum hujusmodi Experimenta videant, sibi animo fingere solent. Etenim Radii, si Proprie loqui velimus, non sunt colorati. In eis nihil aliud inest, nisi potentia quaedam sive dispositio, qua ita comparati sunt, ut Sensum hujus vel illius Coloris in Nobis excitent.","prev":{"citation":"Optice 101-2","label":"EXPER. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/101-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/101-2"},"next":{"citation":"Optice 103","label":"EXPER. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/103"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}