{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 113","citation":"Newton, Optice 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/113.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Finge jam Chartam positam in ipso Foco G; ubi Lumen in Circulum coactum, album plane apparet: Ejusque albitudinem, qualis sit, consideremus. Dico autem, albitudinem istam compositam esse ex Coloribus universis in unum coactis. Etenim siquis unus pluresve Colorum istorum ad Lentem intercipiantur; utique albitudo illa continuo evanescet, & in eum convertetur Colorem, qui ex reliquorum Colorum non interceptorum permixtione oriri debeat: Quod si Coloribus, qui intercepti fuerint, iterum deinde ut transeant permittatur, inque Colorem illum Compositum incidant; jam rursus, cum illo commixti. albitudinem priorem restituent. Exempli gratia, si Colores Violaceus, Caeruleus, & Viridis intercipiantur; utique ex Flavo, Aureo, & Rubeo, qui supererunt, Compositus erit super charta Color Aureus: Quod si Colores isti intercepti, iterum deinde ut transeant permittas, inque Aureum istum Compositum incidant; jam rursus, cum illo commixti, Albitudinem conficient. Similiter, si Rubeus & Violaceus intercipiantur; utique ex Flavo, Viridi, & Caeruleo, qui supererunt, Compositus erit super charta Color Viridis: Qui quidem Rubeus ac Violaceus, si iterum deinde transmittantur, inque Viridem istum incidant; jam rursus, cum eo commixti, Albitudinem efficient. Radios autem diversos in isto Albo Composito, non quidem Agendo ulla ratione in se invicem Mutationem ullam Qualitatum suarum Colorificarum subire, sed Commisceri solummodo inter se, atque ea quidem Colorum suorum Permixtione Albitudinem conficere; ex sequentibus Argumentis amplius apparere poterit. Si Charta ultra Focum G collocata sit, puta ad Ae 3 colorque rubeus ad Lentem intercipiatur alternis, atque transmittatur: color violaceus, qui erit super charta, nihil inde immutabitur; quomodo omnino mutari deberet, si Radii diversorum generum, qui decussantur in Foco G, ibi in se invicem Agerent.","prev":{"citation":"Optice 112","label":"PROP. V. THEOR. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/112"},"next":{"citation":"Optice 114","label":"PROP. V. THEOR. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/114"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}