{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 13-2","citation":"Newton, Optice 13-2","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/13-2.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Si e tribus radicibus ejusdem signi duae maximae Fig. 43 Ap & A* sibi mutuo aequantur, Ovalis in punctum evanuit. Quae species est tricesima sexta. Si radices duae quaevis imaginariae sunt, sola manebit Anguinea pura sine Ovali, decussatione, cuspide vel puncto conjugato. Si Anguinea illa non Fig. 42. transit pet punctum A species est tricesima septima, sin transit per punctum illud A (id quod contingit Fig. 43. ubi termini b ac d desunt,) punctum illud A erit centrum figurae rectas omnes per ipsum ductas & ad Curvam utrinque terminatas bisecans. Et haec est species tricesima octava. In altero casu ubi terminus ey deest & propterea XX. Hyperbolae sepfigura Diametrum habet, si aequationis hujus ax tem defectivae, di= bxxexd radices omnes AT, At, AT, sunt ametrum habentes. reales, inaequales & ejusdem signi, figura erit Hyperbola Conchoidalis cum Ovali ad convexitatem. Quae est species tricesima nona. Si duae radices sunt inaequales & ejusdem signi & Fig. 4. tertia est signi contrarii, Ovalis jacebit ad concavitatem Conchoidalis. Estque species quadragesima. Si radices duae minores AT, At, sunt aequales Fig 10. & tertia AT est ejusdem signi, Ovalis & Conchoidalis jungentur sese decussando in modum Nodi. Quae species est quadragesima prima. Si tres radices sunt aequales, Nodus mutabitur in Fig. 47. Cuspidem & figura erit Cissois Veterum. Et haec est species quadragesima secunda. Si radices duae majores sunt aequales, & tertia est ejusdem signi, Conchoidalis habebit punctum conjugatum ad convexitatem suam, estque species quadragesima tertia.","prev":{"citation":"Optice 12-2","label":"ENUMERATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/12-2"},"next":{"citation":"Optice 14-2","label":"ENUMERATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/14-2"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}