{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 132-2","citation":"Newton, Optice 132-2","ref":"132-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/132-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/132-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/132-2.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Etenim existimandum est, istiusmodi Liquorem intercipere radios indicos & violaceos facillime; caeruleos, difficilius; virides, adhuc difficilius; rubeos, omnium difficillime: Quod si igitur Crassitudo Liquoris ea sit duntaxat, qua Radiorum violaceorum indicorumque satis multi intercipiantur, nec tamen de reliquorum numero multum diminuatur; tum utique ex reliquis istis (per Prop. 6. hujus Partis) colorem componi debere pallidum flavescentem: Verum si Liquoris Crassitudo tanta sit facta, ut caeruleorum quoque radiorum plurimos intercipiat, etiam & viridium nonnullos; tum utique ex reliquis colorem componi debere aureum: Cumque porro Liquor iste eo crassitudinis excreverit, ut etiam maximam partem radiorum viridium intercipiat, flavorum quoqe aliquammultos; tum utique ex reliquis oriri oportere Colorem rubescentem; Qui denique color rubeus, pro eo ut radii flavi atque aurei (augendo adhuc Liquorem in crassitudinem) magis magisque intercipiantur, largior perpetuo saturatiorque fieri debeat; donec pauci admodum radiorum, praeter rubeos solos, demum transmitti possint. Atque hujus quidem generis est Experimentum, quod mihi nuper retulit D. Halleius; qui cum, die quodam insolato, in Mare se ad ingentem usque aquarum altitudinem in Vase ad Urinandum comparato submersisset, observavit superiorem partem Manus suae, cui Sol per aquas superiores ad altitudinem multarum orgyiarum incumbentes, perque parvam fenestram vitream in Vase infixam, directo tum collucebat, colore roseo sibi visam esse; aquam autem infra se, & inferiorem Manus suae partem, illustratam Lumine ab aqua inferiori Reflexo, virides esse visas. Etenim hinc colligi potest, aquam","prev":{"citation":"Optice 131-2","label":"PROP. VII. THEOR. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/131-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/131-2"},"next":{"citation":"Optice 132-3","label":"132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/132-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/132-3"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}