{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 14","citation":"Newton, Optice 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/14.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Simili quoque ratione Objectum Q, per Lentem AB inspectum, eo in locoq collocatum videtur, unde radii, in transitu suo a Lente ad Oculum, divergunt. Observandum est autem, Objecti imaginem q, tanto majorem aut minorem, quam ipsum Objectum Q, videri; quanto distantia imaginis q a Lente AB, major minorve est quam distantia Objecti ipsius Q ab eadem Lente. Quod si Objectum per bina plurave hujusmodi Vitra convexa aut concava inspectum fuerit; unumquodque Vitrum novam Imaginem effinget; Objectumque eo in loco eaque magnitudine videbitur, quae erant ultimae Imaginis Locus atque Magnitudo. Ex hac Observatione pendet tota Microscopiorum Telescopiorumque Theoriae explicatio. Etenim in hoc fere posita est ea universa Theoria, ut exponatur talium Vitrorum conficiendorum ratio, quae ultimam Objecti imaginem tam distinctam tamque magnam tamque luminosam repraesentent, quam possit commode exhiberi. In his Axiomatibus eorumque explicatu, quicquid antehac de rebus ad Opticen pertinentibus traditum fuerit, breviter atque summatim videor mihi exposuisse. De quibus enim inter omnes fere convenit, ea, in his quae infra dicenda sunt explicandis, tanquam Principia adhibere mihi licere existimabo. Atque haec quidem sufficiant, quae loco Introductionis dicta sint in eorum Lectorum gratiam, qui cum sint acri quidem & perspicaci ingenio, nondum tamen in Studio Optices verlati fuerint. Melius tamen atque facilius haec, quae sequuntur, intelligent & cogitatione assequentur ii, qui antea in his rebus aliquid operae atque Studii posuerint, & Vitra tractare assueti fuerint. PROadoniano uSicui","prev":{"citation":"Optice 13","label":"AXTOMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/13"},"next":{"citation":"Optice 15","label":"PROPOSITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/15"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}