{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 154","citation":"Newton, Optice 154","ref":"154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/154.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Quo autem modo Bracteae aureae, flavae videntur Lumine reflexo, & caeruleae transmisso; aurum autem solidum, omni ex parte, omnique in positu Oculi, ex aequo flavum: eodem fere modo, certi sunt Liquores, ut Ligni Nephritici Infusio; & certa etiam Vitri genera; quae unum genus Luminis transmittunt copiosius, aliud autem genus reflectunt; eoqe pacto coloribus variis, pro vario Oculi atque Luminis positu, videntur. Quod si Liquores vel Vitra ista, adeo crassa ac Solida essent facta, ut nullum omnino Lumen per ea transmitti posset; equidem nihil dubito, (quamvis nondum quidem Expertus hoc affirmare queam,) quin ea, similiter ac alia omnia corpora opaca, uno eodemque Colore in omni Oculi positu essent apparitura. Etenim Opaca ipsa corpora omnia colorata, cum (quantum Ego quidem Observare potuerim) lucem transmittere possint, si modo satis tenuia facta sint; utique perlucida sunt quodam modo, & gradu duntaxat pelluciditatis differunt a Liquoribus pellucidis coloratis; Quippe & hi Liquores, aeque ac Corpora illa, nimia crassitudine evadunt opaci. Porro, Corpus perlucidum, quod cujusvis Coloris videatur Lumine transmisso; poterit etiam ejusdem Coloris videri, Lumine reflexo; ita videlicet, si Lumen istius Coloris reflectatur a posteriori Corporis superficie, vel ab Aere qui est ultra eam. Tumque Color iste reflexus diminui poterit, & fortasse vanescere; augendo Corpus ipsum in Crassitudinem, & induendo id a tergo Pice, ad cohibendam superficiei ejus posterioris Reflexionem; ut Lumen adeo ab ipsis corporis particulis reflexum praevaleat, &, quo Colore se inde tinxerit, ostendere possit. Utique tali in Casu, crediderim Colorem Luminis Reflexi alium facile futurum, ac Transmissi. Verum unde tandem fiat, ut Corpora & Liquores colorata, reflectant alia genera radiorum, alia autem intromittant vel transmittant; id in sequenti Libro dicetur.","prev":{"citation":"Optice 153","label":"153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/153"},"next":{"citation":"Optice 155","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/155"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}