{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 16","citation":"Newton, Optice 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/16.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Ultra Prisma, paries cubiculi subter fenestram panno nigro obtectus erat, atque ipse insuper pannus tenebris undique circumseptus; nequid Luminis inde reflecteretur, quod prope chartae extremitates ad oculum transiens, sese Lumini a charta reflexo immisceret, eoque pacto experimentum interturbaret. His ita dispositis; quae observabam, hujusmodi erant. Si Angulus Refringens Prismatis sursum convertatur, ita ut charta refractione altius attolli videatur; dimidia ejus pars illa, quae erit colore caeruleo infecta, altius videbitur refringendo attolli, quam illa quae erit rubea. E contrario autem, si Prismatis Angulus Refringens deorsum convertatur, ita ut Charta refringendo deorsum ferri videatur; tum caerulea ejus pars aliquanto inferius demitti videbitur, quam rubea. Quamobrem in utroque horum Casuum, id Luminis, quod a caerulea chartae parte per Prisma ad oculum fluit, majorem in eisdem Circumstantiis Refractionem patitur, quam id quod fluit a parte rubea; & consequenter, magis refrangibile est. Illustratio. In Schemate undecimo, MN exhibet Fenestram; & D E Chartam, lateribus DJ & HE inter se parallelis definitam, & linea transversa F G dispertitam in binas partes aequales, quarum altera DG colore caeruleo saturo, altera FE colore rubeo, saturo infecta sit. BA Ccab repraesentat Prisma, cujus Facies refringentes AB ba & AC ca interjunguntur in commissura refringentis Anguli A a. Haec angulata acies A a sursum spectans, parallela est & Horizonti & simul extremitatibus chartae inter se parallelis DJ & HE. Porro de est chartae Imago refractione ea, quae fit sursum versus, ita repraesentata, ut pars caerulea DG altius sublata sit ad dg, quam pars rubea FE ad fe; ac proinde majorem passa sit Refractionem. Quod si Acies refringentis Anguli deorsum conversa sit; jam chartae imago deorsum refringetur, puta ad 9e; & pars caerulea refringendo inferius demittetur ad 47, quam pars rubea ad pe. Exper. 2.","prev":{"citation":"Optice 15","label":"PROPOSITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/15"},"next":{"citation":"Optice 17","label":"PROPOSITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/17"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}