{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 161","citation":"Newton, Optice 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/161.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Ut autem brevius atque distinctius absolvam; priipsarum praecipuas describam; mo Observationum deinde, quid ex eis colligi videatur, & quis in eis Usus esse possit, exponam. Observationes autem meae, hujusmodi fuerunt. OBS. I. Cum bina Prismata paulo arctius ad se comprimerem invicem, ut latera ipsorum (quae erant forte aliquantillum convexa) se aliqua sui parte inter se contingerent; observabam locum, ubi illa contingerent inter se, plane & perfecte pellucidum illico esse factum; perinde ac si Vitrum ibi fuissent unum & continuum. Etenim quum Lumen in Aerem istum, qui in reliquis omnibus facierum commissarum partibus inter bina Prismata interjaceret, adeo oblique incideret, ut id omne Reflecteretur: utique in illa parte, ubi facies eae se contingebant inter se, videbatur id omne Transmitti: Adeo ut locus ille Contactus, cum Inspiceretur, videretur tanquam macula nigra vel tenebrosa; propterea quod ex illo non, uti ex aliis locis, plurimum Luminis, sed parum aut nihil, quod quidem Sensu percipi posset, reflecteretur: cum autem is Transpiceretur, tum videretur tanquam Foramen in Aere illo, qui Vitrorum compressu in tenuem quandam inter binas Prismatum Facies conformatus esset lamel lam: Per quod quidem foramen distincte perspici poterant Corpora ultra collocata; quae per alias Vitrorum partes, ubi aerea lamella interjecta esset, cerni omnino non poterant. Porro, quamvis Prismatum facies essent aliquantum convexae, tamen Macula illa pellucens satis erat lata; Quae utique latitudo oriri praecipue videbatur ex eo, quod Vitrorum partes mutuo compressu cederent nonnihil introrsum. Etenim comprimendo Prismata arctius inter se; macula illa multo, quam ante, latior erat facta. OBS. II. Quum Lamina illa Aerea, convertendo Prismata circa Axem suum communem, adeo parum tandem ad incidentes radios inclinata esset facta, ut nonnulli eorum transmitti caeperint; oriebantur in ea multi tenues Arcus colorati, qui initio formam Conchoidis fere exprimebant, quomodo eos in primo Schemate depictos videre est.","prev":{"citation":"Optice 160","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/160"},"next":{"citation":"Optice 162","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/162"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}