{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 165","citation":"Newton, Optice 165","ref":"165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/165.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"E contrario, Vitrum superius lente de inferiori sublevando, Diametri Annulorum contrahebantur, Orbitarum autem suarum latitudo augebatur, donec singulorum Colores ad usque Centrum sua quisque vice pertingerent; Quo quidem tempore, quoniam Coloris ad Centrum exeuntis semper satis magna erat latitudo, facilius, quam antea, Colorum fingulorum Speciem discernere & distincte internoscere potui. Atque hoc pacto, eorum invicem succedendi Ordinem atque Quantitatem, illam, quae jam infra exponetur, esse observavi. Maculae in Centro pellucidae, ex Vitrorum Contactu ortae, successit proxime color caeruleus, deinceps albus, flavus, & rubeus: Coloris caerulei adeo pusillum erat quod aspectu perciperetur, ut eum in circulis, quos Prismata exhibuerunt, discernere omnino non potuerim; neque vero in eo Violacei quicquam distincte cernere potui: At flavus & rubeus satis erant copiosi; & tantundem spatii occupare videbantur, quantum albus; quadruplo autem vel quintuplo tantum, quam quantum caeruleus. Proxima Colorum Series prioribus illis circumjecta, erant violaceus, caeruleus, viridis, flavus & rubeus: Atque hi quidem Omnes, largi erant & clari; si viridem excipias, qui & perexiguus erat, & multo etiam languidior dilutiorque quam caeteri videbatur: Colorum quatuor reliquorum, violaceus spatium minimum occupabat; caeruleus autem minus, quam flavus vel rubeus. Tertia Colorum Series, erant purpureus, caeruleus, viridis, flavus & rubeus: In qua purpureus rubicundior videbatur, quam violaceus in priori Serie: Viridis autem multo magis, quam in priori, conspicuus erat; utpote reliquos omnes colores, excepto uno flavo, claritate atque copia aequiparans: At rubeus evanuerat nonnihil, & paulo elutior erat factus; ad purpureum utique permultum descendens. Quarta Colorum Series, erant Viridis & Rubeus: Viridis copiosus erat admodum atque floridus, accedens ad caeruleum ex altera parte, ex altera ad flavum: Verum in hac quarta Serie nullud erat violaceus, caeruleus, neque flavus; Atque etiam Rubeus valde imperfectus erat, ac nubilus. Qui porro hisce succedebant Colores, adhuc magis magisque evanidi dilutique videbantur; donec post tres vel quatuor deinceps Series, tandem in ipsam plane Albitudinem abirent.","prev":{"citation":"Optice 164","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/164"},"next":{"citation":"Optice 166","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/166"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}