{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 167","citation":"Newton, Optice 167","ref":"167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/167.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Diameter sexti Annuli, qua parte Orbita ejus lucidissima fuit, erat partes Unciae; Diameter autem Sphaerae, ad quam Vitrum Objectivum utrinque convexum torna tum fuerat, erat circiter 102 Pedum: Atque hinc quidem Aeris sive Aereae lamellae Vitris in eo Annulo interjectae Crassitudinem collegi. Verum postea aliquanto; suspicatus, ne forte Sphaerae Diametri Mensuram haud satis accurate in hac Observatione collegerim; nec satis certo sciens, utrum Vitrum Plano-convexum vere planum esset, an e contrario concavum nonnihil aut convexum ea sui facie quam ego planam existimaveram; atque etiam metuens ne forte Vitra compresserim, uti alias saepe quidem feceram, quo ea se inter se contingerent: (etenim istiusmodi Vitrorum partes mutuo compressu facile pandantur atque introrsum cedunt; eoque pacto Annuli manifesto evadunt latiores, quam si Vitrorum figura non fuisset immutata:) Haec inquam veritus, Experimentum denuo iteravi; invenique Diametrum sexti Annuli lucidi, esse circiter + partes Unciae. Porro autem idem adhuc Experimentum, in alio quoque Vitro Objectivo Telescopii, quod tum forte apud me haberem, iteravi: Erat id Vitrum utrinque itidem convexum, ad unam eandemque Sphaeram utraque sui facie tornatum; ejusque Focus erat intervallo Unciarum 835: Unde, positis Sinibus Incidentiae & Refractionis Luminis flavi clarissimi, ea inter se proportione, quae est 11 ad 17; diameter Sphaerae, ad quam Vitrum tornatum erat, invenietur, posito calculo, Unciarum 182.","prev":{"citation":"Optice 166","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/166"},"next":{"citation":"Optice 168","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/168"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}