{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 176","citation":"Newton, Optice 176","ref":"176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/176.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Dum Prisma Motu aequabili circa Axem suum convertebatur, quo Colores omnes sua quisque vice inciderent in Vitra Objectiva, eoque pacto efficerent ut Annuli sese contraherent atque dilatarent; Contractio vel Dilatatio cujusque Annuli, quae consequebatur hoc modo Coloris sui variationem, celerrima erat in colore rubeo, in violaceo lentissima, & in intermediis Coloribus celeritate intermedia comparate. Porro, cum id perscrutarer, Quanta esset Contractio illa ac Dilatatio in omnibus gradibus uniuscujusque Coloris; inveni maximam eam esse in colore rubeo, in flavo minorem, in caeruleo adhuc minorem, & in violaceo omnium minimam: Utque harum Contractionum ac Dilatationum proportiones quam possem accuratissime aestimarem; observabam totam Contractionem aut Dilatationem Diametri cujusvis Annuli in universis gradibus coloris rubei, esse ad Contractionem aut Dilatationem Diametri ejusdem Annuli in universis gradibus coloris violacei, circiter ut 4 ad 3, aut 5 ad 4; & quum Lumen esset coloris medii inter flavum & viridem, tum Diametrum Annuli esse quamproxime Mediam Arithmeticam inter maximam Diametrum ejusdem Annuli in colore rubeo extremo, & minimam Diametrum ejusdem in extremo colore violaceo; Contra, quam evenit in Coloribus oblongae Imaginis Refractione Prismatis exhibitae; ubi color rubeus maxime contractus est, violaceus maxime expansus, & in Medio colorum omnium est confinium Viridis ac Caerulei. Atque hinc id porro videor mihi colligere: crassitudines Aeris inter Vitra Objectiva interjacentis eo in loco, ubi Annulum exhibent sua quisque vice Limites colorum quinque praecipuorum, rubei, flavi, viridis, caerulei & violacei, (hoc est, Limes extremus coloris rubei, Confinium rubei & flavi in medio coloris aurei, Confinium flavi & viridis, Confinium viridis & caerulei, Confinium caerulei & violacei in medio coloris indici, & Limes extremus coloris violacei;) eas, inquam, Aeris crassitudines, esse inter se quamproxime ut Sex Chordae Longitudines, quae sonent Notas illas musicas in Sexta Majori, sol, la, mi, fa, sol, la.","prev":{"citation":"Optice 173-2","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/173-2"},"next":{"citation":"Optice 177","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/177"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}