{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 179","citation":"Newton, Optice 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/179.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Interea autem, postquam colores omnes in summa bulla emerserant, nascebatur in Centro Annulorum parva rotunda macula nigra, similis atque illa in prima Observatione; quae porro dilatabat se perpetuo, usque eo ut nonnunquam amplius1 vel 2 Unciae in Latitudinem haberet, antequam Bulla disrumperetur. Existimaveram primo aspectu, nullum omnino Lumen ab Aqua inde loci reflexum fuisse: Verum postea attentius Maculam illam inspiciens, discernebam in ea plures parviores maculas rotundas, quae multo adhuc quam ipsa nigriores videbantur & tenebrosiores: Unde intellexi, esse utique aliquam Reflexionem illis in locis, quae minus, quam istae maculae parviores, tenebrosa essent: Atque equidem, Experimentum adhuc ulterius prosequendo, comperi Imagines rerum aliquarum, ut Candelae aut Solis, non modo in majori macula nigra, verum etiam in illis ipsis parvioribus ac tenebrosioribus maculis in majori illa inclusis inspectas, Reflexione, quamvis languida adiodum, tamen cerni posse. Praeter antedictos Annulos coloratos apparebant etiam saepe parvae aliquae maculae coloratae, sursum deorsum, ultro citroque commeantes in lateribus Bullae; quae utique orirentur ex inaequali quadam crassitudine Aquae inter subsidendum. Nonnunquam & nigrae quoque maculae in bullae lateribus generatae, ascendebant paulatim; tandemque in majorem illam maculam nigram, quae esset in bullae vertice, coibant. αοni","prev":{"citation":"Optice 178-2","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/178-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/178-2"},"next":{"citation":"Optice 179-2","label":"OBS. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/179-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/179-2"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}