{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 180","citation":"Newton, Optice 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/180.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Tres priores Series colorum rubei & caerulei, valde dilutae erant ac nubilae; prima praesertim, in qua rubeus videbatur quodammodo subalbidus. Et in his quidem Seriebus vix alius ullus erat Color, qui Sensu percipi posset, praeter rubeum & caeruleum; nisi quod caeruleus, (praecipue in secunda Serie,) accedebat nonnihil ad viridem. In quarta quoque Serie, Color rubeus dilutus erat ac nubilus; sed non tantum, quantum in tribus prioribus. Huic successit flavi quidem parum aut nihil, sed viridis satis copiosus; qui porro flavescebat paululum initio, postea autem factus est viridis saligneus clarus & bonus, & deinde convertebat se in colorem subcaeruleum; ei autem successit neque caeruleus neque violaceus. In quinta Serie, color rubeus primum purpurascebat valde; postea autem factus est clarior & floridior, nec tamen admodum purus: Huic successit flavus, clarus admodum ac saturatus; sed perexiguus, & qui illico mutabatur in viridem: At viridis iste copiosus erat; atque etiam purior aliquanto, saturatior, & floridior, quam viridis in priori Serie. Eum consecutus est color cyaneus clarissimus atque optimus; deinde purpureus, qui & minor erat cyaneo, & ad rubeum multum accessit. In Sexta Serie color rubeus, coccineus erat; primo clarus admodum ac floridus, postea autem etiam adhuc clarior; utique purus & excitatus valde, & Colorum omnium rubeorum optimus.","prev":{"citation":"Optice 179-2","label":"OBS. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/179-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/179-2"},"next":{"citation":"Optice 181","label":"OBS. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/181"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}