{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 191","citation":"Newton, Optice 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/191.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Cumque unam eandemque latitudinem unicuique Seriei tribuerim; id eo factum intelligi velim, quia, tametsi Colores in prima Serie, propter fortiorem eo in loco Reflexionem, paulo latiores quam caeteri videantur, tamen ea inaequalitas adeo parva est adeoque sub Sensum vix cadit, ut Observationibus haud fere possit determinari. Jam, ex hac Descriptione; si concipies Radios, quibus diversi congeniti sint Colores, vicibus alternis Reflecti in Spatiis 11L3, 5MO7, OPRII, &C; & Transmitti in Spatiis AHII, 3LM5, 7OP9, &c; facile intelligere poteris, quemnam Colorem, data quavis Corporis tenuis pellucidi crassitudine, corpus id in aperto Aere exhibere debeat. Etenim si Norma applicetur parallela ad AH, eo intervallo interjecto, quo repraesentetur corporis pellucidi crassitudo; utique Spatia alterna IIL 3, 5MO7, &c, quae illa secabit transversa, designabunt Colores Simplices Reflexos, ex quibus Color, quem ea corporis crassitudo exhibitura sit in aperto Aere, compositus erit. Exempli gratia; Si Viridis in tertia Colorum Serie, qualis sit, quaeratur; appone Normam, ut vides, ad πρσq; Et quoniam illa transit per partem caerulei ad 7, & flavi ad o, aeque ac per viridem ad p; utique concludere poteris, colorem viridem, quem corpus ea crassitudine exhibet, constare praecipue quidem ex Viridi Simplice, admixtis tamen aili euodii pouu: liqua portione Caeruleo & Flavo. Porro, hoc pacto intelligere poteris, quemadmodum Colores a centro Annulorum extrorsum eo sibi ordine invicem succedere debeant, quem in 414 & 18va Observationibus supra descripsimus. Etenim si Normam ab AH gradatìm per intervalla omnia transferas: quum per primum transierit spatium, quod denotat exiguam vel nullam Reflexionem a corporibus tenuissimis factam; perveniet ea primo ad 1, colorem violaceum; & statim post ad caeruleum & viridem, qui una cum violaceo illo conficiunt caeruleum; deinde autem perveniet ad flavum & rubeum, quorum quidem accessione caeruleus ille convertitur in Alborem; isque Albor permanet, interea dum Normae acies transit ab I ad 3; postea autem, deficientibus singulatim coloribus ex quibus compositus erat, convertit is sese primo in flavum compositum, deinde in rubeum, & postremo rubeus iste deficit ad L.","prev":{"citation":"Optice 190","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/190"},"next":{"citation":"Optice 192","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/192"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}