{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 192","citation":"Newton, Optice 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/192.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Tum incipiunt Colores secundae Seriei; qui itidem ex Ordine succedunt, interea dum Normae acies transit ab 5 ad O; floridioresque sunt quam priores, propterea quod magis dilatati sunt & separati; Quam etiam eandem ob causam, loco prioris Albitudinis, intervenit jam inter caeruleum & flavum mixtura aurei, flavi, viridis, caerulei atque indici; ex quibus omnibus compositus oriri debet viridis nubilus ac dilutus. Similiter Colores tertiae Seriei succedunt omnes ex ordine: primo violaceus; qui aliquantum intermiscetur rubeo secundi ordinis, eoque accedit ad purpureum rubescentem: deinde caeruleus & viridis; qui aliis coloribus minus quam ante intermixti sunt, & proinde magis adhuc floridi evadunt, viridis praesertim: Postea succedit flavus; cujus pars aliqua propius viridem, distincta quidem est & bona; pars autem ea quae spectat ad rubeum succedentem, sicut & ipse quoque rubeus iste, intermiscetur violaceo & caeruleo quartae deinceps Seriei; ex quibus proinde compositi oriuntur varii colores rubei, multum purpurascentes. Jam porro violaceo & caeruleo illis quartae Seriei, qui Rubeum jam dictum subsequi deberent, commixtis cum eo in eoque absconditis; proxime succedit Viridis: Isque primo quidem multum descendit ad caeruleum; statim autem post fit color viridis bonus; utique solus simplex & floridus color in tota hac quarta Serie; Nam simul primum ut ad flavum accedit, intermisceri incipit coloribus quintae deinceps Seriei; quorum utique admixtione, succedentes flavus & rubeus valde diluti evadunt ac nubili; flavus praesertim, qui, cum sit color debilior, vix scilicet exhibere se queat Sensu percipiendum.","prev":{"citation":"Optice 191","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/191"},"next":{"citation":"Optice 193","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/193"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}