{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 196","citation":"Newton, Optice 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/196.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Jam si hanc Tabulam conferes cum sexto Schemate; invenies ibi constitutionem cujusque Coloris; videlicet, ex quibusnam Simplicibus coloribus Color quisque compositus sit: indeque judicare poteris, quantum perfectus sit quisque eorum, vel imperfectus. Atque haec quidem sufficiant ad Observationes 4tam & 18vam explicandas; nisi forte id amplius postules, ut delineetur qua forma hi Colores inter bina Vitra Objectiva, quorum utique alterum alteri superpositum sit, appareant. Quod porro ut fiat; describatur amplus Circuli Arcus; item Linea recta, quae istum Arcum Tangat; & parallelae isti Tangenti plures lineae occultae, tantis ab Tangente interjectis intervallis, quanta denotant Numeri Coloribus singulis in Tabula ex adverso adscripti. Etenim Arcus iste, cum sua Tangente, repraesentabunt Vitrorum Superficies, quibus Aer interjacens terminetur: & loca, ubi Lineae occultae Arcum secent, ostendent quibusnam a Centro vel a Puncto Contactus interjectis intervallis, Color quisque reflectatur. Caeterum & alii adhuc sunt hujus Tabulae Ufus. Nam & ejus ope, Crassitudo Bullae in 19va Observatione colligebatur ex Coloribus quos illa exhiberet. Similiter, Particularum corporum naturalium Magnitudo, quae sit, ex coloribus ipsorum colligi poterit; uti infra ostendetur. Item, si duarum tenuium lamellarum altera alteri superponatur, vel adhuc plures ipsarum ita invicem committantur & coeant, ut ex omnibus una fiat lamella, quae crassitudine par sit universis; utique ex hac Tabula colligi poterit, quisnam inde sit color oriturus. Exempli gratia: Observavit D. Hookius in Micrographia sua, Lapidis Specularis lamellam quae esset colore flavo languido, superpositam lamellae quae esset colore caeruleo, confecisse colorem purpureum valde saturum. Utique flavus primae Seriei, est flavus languidus; & crassitudo lamellae quae istum colorem exhibet, est, ex Tabula, 43: Ad quam porro si addas 9, quae est crassitudo exhibens caeruleum in secunda Serie; habebis jam 133, crassitudinem quae exhibet purpureum tertiae Seriei. Jam ut Explicemus deinceps Observationum 2*′ ac 3ria Phaenomena; videlicet, quemadmodum fiat ut Annuli colorati (convertendo Prismata circa Axem suum communem, Motu jam contrario ac in istis Observationibus dictum est,) convertant se in Annulos albos & nigros, & deinde in Annulos iterum coloratos, coloribus singulorum Annulorum jam inde inverso ordine dispositis: recordandum est Annulos istos coloratos Dilatari, Obliquatione Radiorum ad Aerem inter Vitra interjacentem; istamque Dilatationem Annulorum, sive productionem diametrorum suarum, evidentissimam & celerrimam (secundum Tabulam in 7na Observatione) tum esse, cum Illi obliquissimi sint. Hinc enim hujus rei causa facile intelligitur.","prev":{"citation":"Optice 194","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/194"},"next":{"citation":"Optice 197","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/197"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}