{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 2-2","citation":"Newton, Optice 2-2","ref":"2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/2-2.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Fluxiones sunt quam proxime ut Fluentium augmenta aequalibus temporis particulis quam minimis genita, &, ut accurate loquar, sunt in prima ratione augmentorum nascentium; exponi autem possunt per lineas quascunque quae sunt ipsis proportionales. Ut si areae ABC, ABDG Ordinatis BC, BD super basi AB uniformi cum motu progredientibus describantur, harum arearum fluxiones erunt inter se ut Ordinatae describentes BC & BD, & per Ordinatas illas exponi possunt, propterea quod Ordinatae illa sunt ut arearum augmenta nascentia. Progrediatur Ordinata BC de loco suo BC in locum quemvis novum b c. Compleatur parallelogrammum BCEb, ac ducatur recta VTH quae Curvam tangat in C ipsisque be & BA productis occurrat in T & V: & Abscissae AB, Ordinatae BC, & Lineae Curvae ACe augmenta modo genita erunt Bb, Ec & CC; & in horum augmentorum nascentium ratione prima sunt latera trianguli CET, ideoque fluxiones ipsarum AB, BC & AC sunt ut trianguli illius CET latera CE, ET & CT & per eadem latera exponi possunt, vel quod perinde est per latera trianguli consimilis VBC. Eodem recidit si fumantur fluxiones in ultima ratione partium evanescentium. Agatur recta CC & producatur eadem ad K. Redeat Ordinata be in locum suum priorem BC, & coeuntibus punctis C & c, recta CK coincidet cum tangente CH, & triangulum evanescens CEc in ultima sua forma evadet simile triangulo CET, & ejus latera evanescentia CE, Ec & Ce erunt ultimo inter se ut sunt trianguli alterius CET latera CE, ET & CT, & propterea in hac ratione sunt fluxiones linearum AB, BC & AC.","prev":{"citation":"Optice 25-2","label":"EUTATORST","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/25-2"},"next":{"citation":"Optice 3-2","label":"EUTATORST","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/3-2"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}