{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 200","citation":"Newton, Optice 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/200.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Praecipue, quod certae Tenues Lamellae, quae nudo Oculo Albitudine pellucida, aequabili, & sui usquequaque simili, sine ullis omnino Umbrarum vestigiis, videntur; per Prisma tamen inspectae, Annulos coloratos exhibeant; cum e contrario, Prismatis Refractione, corpora omnia ea solummodo sui parte apparere soleant coloribus distincta, ubi vel Umbris terminentur, vel partes habeant inaequaliter luminosas: Item, quod Annuli isti eo modo exhibiti, perquam distincti sint atque albi; cum e contrario, Prismatis Refractione, corporum omnium Species confusae ac coloratae exhiberi soleant. Jam vero causam hujus rei, paullum modo si attendas, ita intelligere poteris: Nempe, Annuli isti omnes colorati, insunt revera in Lamella tum, cum ea nudo oculo inspiciatur; quamvis, propter nimiam Orbitarum suarum latitudinem, intermixti sint adeo & confusi inter se, ut Albitudinem sui usquequaque consimilem conficere videantur: Quum autem Radii ad Oculum per Prisma transmittantur; tum Orbitae diversorum Colorum, qui insunt in singulis Annulis, Refringuntur, pro sua cujusque Refrangibilitate, aliae magis, aliae minus: Quo pacto Colores ex altera parte Annuli, (hoc est, ex altera parte Centri ipsius,) magis explicantur & dilatantur; ex altera autem parte, magis, quam antea, complicantur & contrahuntur: Et sicubi Colores apta justaque Refractione eousque contrahuntur, ut diversi Annuli angustiores jam fiant, quam ut invicem intermixti sint; utique Annuli isto in loco distincti apparere debent; & simul Albi, si nimirum Colores, ex quibus ii Compositi sunt, eousque sint contracti, ut in unum plane coierint: Verum ex altera parte, ubi e contrario Orbita cujusque Annuli, ulteriori Explicatu Colorum suorum, adhuc latior est factus; utique is multo jam magis, quam antea, cum aliis Annulis commixtus esse debet; & proinde minus esse distinctus.","prev":{"citation":"Optice 199","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/199"},"next":{"citation":"Optice 201","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/201"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}