{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 205","citation":"Newton, Optice 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/205.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Necesse est igitur, ut unusquisque radius proprium ac suum semper habeat sibi congenitum Refrangibilitatis gradum; cui congruenter, Refractio ipsius semper accurate & regulariter efficiatur; itemque diversi radii, diversos habeant Refrangibilitatis gradus. Adhaec, quod de Radiorum Refrangibilitate dictum est, id de eorum Reflexibilitate quoque similiter dictum intelligi poterit: hoc est, de Dispositione eorum illa, qua ita comparati sunt, ut alii majore, alii minore tenuium Lamellarum sive Bullarum crassitudine Reflectantur: Nempe, illas itidem Dispositiones congenitas esse radiis, & immutabiles: Id quod Apparet ex Observationibus 13tia, 141a, & 151a, comparatis cum 414, & 18va. Ex praemissis Observationibus Apparet quoque, Albitudinem esse Mixturam heterogeneam Colorum universorum; Lucemque esse Mixturam Radiorum coloribus istis omnibus praeditorum. Nam ex eo, quam ingens visa esset multitudo Annulorum coloratorum in Obuervationibus vtia, 12ma, & 2414; liquet, quamvis in Observationibus 411 & 18v4 non amplius octo aut novem apparerent, tamen revera longe majorem esse ipsorum numerum, qui utique intermiscentur invicem eousque, ut post octonas aut novenas illas Series, plane diluti fiant deinceps permixtione sui mutua inter se, & in Albitudinem abeant, ad Sensus quidem judicium, sui usquequaque consimilem. Quam proinde Albitudinem, Colorum esse omnium Mixturam fatearis necesse est; & Lumen, quo ea ad Oculum transmittitur, Mixturam esse radiorum coloribus istis omnibus praeditorum. Denique, ex 24* Observatione, Apparet, inter Colores & Refrangibilitatem, mutuum ac perpetuum esse Connexum atque responsum; Nempe radios maxime refrangibiles, esse violaceos, radios minime refrangibiles, rubeos: radiosque coloribus intermediis, intermediis esse comparate Refrangibilitatis gradibus.","prev":{"citation":"Optice 204","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/204"},"next":{"citation":"Optice 206","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/206"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}