{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 210","citation":"Newton, Optice 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/210.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Efficitur igitur in universum, ut Causa quamobrem Media pellucida Uniformia, (qualia sunt Aqua, Vitrum aut Crystallus,) nullam habeant Reflexionem, quae quidem Sensu percipi possit, praeterquam in externa sua superficie, ubi aliis Mediis Densitate a se differentibus adjacent, haec sit nimirum; quod partes ipsorum contiguae inter se, una eademque sint omnes Densitate. PROP. II. clhi Partes minimae corporum naturalium fere omnium, sunt aliquo modo pellucidae. Et Opacitas istorum corporum oritur ex multitudine Reflexionum, quae in interioribus ipsorum vartibus fiant. Observatum fuit hoc antea ab aliis; & facillime concedetur ab iis, qui Microscopiis tractandis assueti fuerint. Porro autem probari etiam poterit amplius, apponendo quodlibet corpus ad foramen per quod aliquid Luminis in Cubiculum tenebricosum transmittatur. Etenim quantumvis opacum id corpus in Aperto Aere videatur, eo tamen pacto pellucidum videbitur manifesto; ita scilicet, si satis Tenue fuerit factum. Excipienda solummodo sunt corpora Metallica alba: quae propter nimiam densitatem reflectere videntur fere id omne Lumen, quod in primam ipsorum superficiem incidat: nisi cum in Menstruis Dissolvendo, comminuta sint in particulas perquam exiguas; quo quidem in casu, & ipsa quoque similiter evadunt pellucida.","prev":{"citation":"Optice 209","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/209"},"next":{"citation":"Optice 211","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/211"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}