{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 213","citation":"Newton, Optice 213","ref":"213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/213.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Multa enim me movent ut credam, corpora ea ita utiqe esse constituta, non ut pauciores interjectos habeant partibus suis meatus occultos, quam habent alia corpora; sed ut partes ipsorum, earumque intervalla, minores sint scilicet quam quae Reflexiones in communibus Superficiebus suis efficere queant. PROP. V. Pellucidae Corporum partes, pro varia sua Crassitudine, Reflectunt radios uno Colore, & Transmittunt radios alio colore; eisdem de causis, ac tenues Lamellae sive Bullae Reflectunt vel Transmittunt radios istos comparate. Atque huic quidem Causae, Corporum omnium Colores omnes attribuendos existimo. Etenim si cujusvis Materiae Lamella tenuis, quae, cum aequabili sit undiqe crassitudine, tota uno eodemque sui usquequaque consimili Colore videtur; fingatur deinceps vel in fila dissecari, vel in fragmenta disrumpi, quae ejusdem sint omnia Crassitudinis, ac ipsa lamella: equidem nihil causae video, quin unumquodque filum sive fragmentum, suum usque conservet Colorem; & consequenter ex istiusmodi filorum sive fragmentorum congestu, confiat Acervus Pulveris, qui sit totus eodem Colore, ac erat ipsa lamella ante confringendum. Jam vero Partes corporum omnium naturalium, sunt tanquam totidem fragmenta tenuis Lamellae. Debent igitur hae similiter eisdem de Causis, eosdem Colores exhibere. Rem autem hanc revera ita se habere; apparere poterit ex mira Proprietatum Similitudine & Conjunctione, quae Partibus corporum naturalium cum fragmentis tenuium lamellarum intercedit. Utique pulchre coloratae Avium quarundam, & praesertim Caudarum pavoniarum, Plumae, una eademque sui parte Colores varios exhibent, pro varia Oculi positione; Simili prorsus ratione, ac fecerunt tenues lamellae in Observationibus 7ne & 19ra: Et proinde Plumarum istarum Colores, oriuntur ex tenuitate partium suarum perlucentium; hoc est, ex tenuitate parvorum capillamentorum, quae majoribus plumarum ramulis sive fibris lateralibus adnascuntur.","prev":{"citation":"Optice 212","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/212"},"next":{"citation":"Optice 214","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/214"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}