{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 220","citation":"Newton, Optice 220","ref":"220","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/220","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/220.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Praeterea autem, ut Albor primi Ordinis, fortissimus est qui corporum pellucidorum lamellis reflecti possit; ita fortior esse debet in densiori materia Metallorum, quam in rariori Aeris, Aquae, & Vitri. Nec equidem quicquam video, quin corpuscula metallica ea crassitudine, qua Albori primi Ordinis reflectendo apta sint, possint utique, propter magnam suam Densitatem, (secundum proportionem primae Propositionis,) Lumen id omne quod sibi inciderit reflectere, eoque tam Opaca tamque Splendentia fieri, ut Nihil possit supra. Utique Aurum ipsum, vel Cuprum; admixto Argento, vel Stanno, vel Regulo Antimonii, infra portionem dimidiam pondo; & Amalgamatum, ut loquuntur, cum Argenti vivi paululo; album fit: Ex quo apparet, & particulas Metallorum Alborum multo plus habere superficiei, adeoque exiguiores esse, quam Auri vel Cupri; itemque eas tam esse opacas, ut particulas Auri vel Cupri trans se interlucere non permittant. Jam quidem Colores Auri & Cupri, quin secundi sint Ordinis tertiive, dubitari haud potest: Fieri itaque nequit, ut particulae Metallorum Alborum multo sint majores, quam necessarium est quo eae Alborem primi Ordinis reflectere possint. Ne multo sint majores, evincit quidem ipsa Argenti vivi Natura admodum Volatilis: Neque vero, e contrario, multo minores tamen esse debebunt; ne Opacitatem suam amittant; & vel pellucidae fiant, ut quum Vitrificando aut in Menstruis Dissolvendo extenuatae fuerint; vel Nigrae evadant, ut quum comminutae fuerint, atterendo nimirum Argentum vel Stannum vel Plumbum aliis quibusvis corporibus ad lineas nigras inducendas.","prev":{"citation":"Optice 219","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/219"},"next":{"citation":"Optice 221","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/221"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}