{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 228","citation":"Newton, Optice 228","ref":"228","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/228","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/228.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Jam F f 2 Jam autem, si Luminis Reflexionis causa, non utique Impactioni radiorum in solidas corporum Partes, sed alii alicui rei tribuenda est: erit porro illud exinde verisimillimum, qui radii Impingant se in solidas corporum Partes, utique non Reflecti eos, sed restingui intra ipsa corpora & intercidere penitus. Alioqui enim duo nobis essent fingenda Reflexionis genera. Et vero, si reflecterentur radii, quotquot se in interiores Aquae vel Crystalli pellucidae Particulas impingant: forent sane corpora ista, non pellucida plane, sed colore nubilo ac eluto. Porro, quo corpora videantur Nigra, necesse est ut permulti radii intercipiantur, restinguantur, & intra ipsa intercidant; Veri autem non videtur simile, radiorum ullos restingui & intercidere posse, nisi qui in ipsas corporum Partes sese Impingant. Atque hinc quidem id insuper intelligi potest; Corpora multo esse rariora, multoque plures intra se Meatus habere, quam vulgo existimatur. Utique Aqua 19 partibus levior est, & consequenter 19 partibus rarior, quam Aurum: Aurum autem ipsum tam est rarum, ut & facillime nulloque objecto impedimento Effluvia Magnetica per se transmittat, & Argentum vivum facile in Meatus suos recipiat, & ipsam etiam Aquam per se transmittat: Nam Globus ex Auro concavus, Aqua repletus, ac probe ferruminatus, & deinceps magna Vi compressus, Exudavit Aquam, (uti ex Teste Oculato quidem Accepi,) & innumeris guttulis exiguis tanquam rorulentus undique Stillavit; tametsi Aurum ipsum interea nihil omnino rimae egerit. Ex quibus omnibus efficitur, ut Aurum plures habeat Meatus, quam Partes solidas; & consequenter Aqua amplius quadragies tot Meatus habeat, quam quot Partes solidas. Et quicunque Hypothesin aliquam excogitaverit, qua Aqua tam queat rara esse, nec tamen ulla Vi comprimi possit; poterit is sane, ex eadem Hypothesi, Aurum & Aquam, aliaque omnia corpora, tanto adhuc rariora, quantum sibi ipsi libuerit, effingere. Adeo ut jam Satis admodum sit Spatii in Corporibus omnibus pellucidis, qua Lumen Transitum sibi per ea liberum atque apertum reperiat.","prev":{"citation":"Optice 227","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/227"},"next":{"citation":"Optice 229","label":"LIBER SECUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/229"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}