{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 23-3","citation":"Newton, Optice 23-3","ref":"23-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/23-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/23-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/23-3.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Et eadem ratione ponendo omnes Ordinatae terminos praeter primum aequales nihilo potest area Curvae inveniri cujus Ordinata est 4bεR*. Dicatur area ista C, & qua ratione ex areis A & B inventae sunt areae C ac D, ex his areis C ac D inveniri possunt aliae duae E & F ordinatis zθιρ*2 & zθι R* congruentes, & sic deinceps in infinitum. Et per analysin contrariam regredi licet ab areis E & F ad areas C ac D, & inde ad areas A & B, aliasqu; quae in progressione se quuntur. Igitur si index, perpetua unitatum additione vel subductione augeatur vel minuatur, & ex areis quae Ordinatis sic prodeuntibus respondent duae simplicissimae habentur; dantur aliae omnes in infinitum. Q. E. O. CAS. III. Et per casus hosce duos conjunctos, si tam index o perpetua additione vel subductione ipsiusn. quam index A perpetua additione vel subductione unitatis, utcunque augeatur vel minuatur, dabuntur areae singulis prodeuntibus Ordinatis respondentes. Q E. O. CAS. amintil utl iutm ib 2 CAS. IV. Et simili augmento si ordinata constat ex quatuor nominibus in vinculo radicali & dantur tres arearum, vel si constat ex quinque nominibus & dantur quatuor arearum, & sic deinceps: dabuntur areae omnes quae addendo vel subducendo numerum, indici 8 vel unitatem indici a generari possunt. Et par est ratio Curvarum ubi ordinatae ex binomiis conflantur, & area una earum quae non sunt geometrice quadrabiles datur. Q. E. O.","prev":{"citation":"Optice 22-3","label":"PROP. VI. THEOR. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/22-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/22-3"},"next":{"citation":"Optice 24-4","label":"PROP. VIII. THEOR. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/24-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/24-4"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}