{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 234","citation":"Newton, Optice 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/234.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"At vero Vires illae Refractivae Corporum horum Omnium Unctuosorum, pro suae quidem cujusque Densitatis ratione, duplo vel triplo majores sunt, quam Vires Refractivae corporum antedictorum cum suis itidem singulorum Densitatibus comparatae. Aqua Vim Refractivam intermediam quandam habet inter bina illa Substantiarum genera; &, ut verisimile est, mediae est inter utrumque Naturae. Nam ex ea quidem oritur Plantarum omnium Animaliumque Materia; quae constant tam ex partibus sulphureis, pinguibus, & flammae concipiendae aptis, quam ex terrestribus, macris, & Alcalizatis. Sales & Vitriola Vires Refractivas intermedias habent, inter Corporum Terrestrium & Aquae; & proinde composita sunt ex duabus istis Substantiis: Nam Spiritus ipsorum distillando utique & rectificando, abeunt magnam partem in Aquam; pars autem magna superest, specie ac forma terrae siccae & fixae & ad Vitrificandum aptae. Speritus Vini Vim Refractivam mediam habet inter eam quae est Aquae, & eam quae est corporum Oleosorum; Et proinde ex utrisque videtur compositus, fermentatione utique in unum conjunctis: Aqua nimirum, ope Spirituum quorundam salinorum quibus imbuta est, Dissolvente Oleum, idque per istam Actionem Volatizante. Etenim Spiritus Vini, flammae concipiendae aptus fit per partes suas oleosas; & distillatus saepe ex Sale Tartari, fit singulis distillationibus magis magisque aquosus & Phlegmatis plenus. Et Chymici Observant, Herbas (ut Lavendulam, Rutam, Majoranam, &c,) distillatas per se, ante fermentandum dare utique Olea sine Spiritibus ardentibus; post fermentandum autem, Spiritus ardentes sine Oleis: Ex quo apparet, Oleum ipsarum converti utique in Spiritum Fermentatione. Praeterea comperiunt Chymici, si Olea Herbis fermentantibus affundantur parva portione, distillare utique ea post fermentandum, specie ac forma Spirituum.","prev":{"citation":"Optice 233","label":"233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/233"},"next":{"citation":"Optice 235","label":"235","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/235"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}