{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 236","citation":"Newton, Optice 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/236.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Ut huic igitur rei deinceps explicandae, & sequenti hujus Libri Parti intelligendae, viam porro sternam; paucas amplius Propositiones sub finem hujus Partis hic apponam. Quae hactenus propositae fuerunt, erant de Corporum quidem Natura; quae sequuntur deinceps, erunt de Natura Luminis: Nam Amborum quidem Naturam probe intellectam oportet, antequam Actiones ipsorum mutuae, quibus utique ex causis pendeant, intelligi queant. Quoniam autem Propositio proxime antecedens, pendebat de Velocitate Luminis: congruum erit ut incipiamus jam deinceps a Propositione, quae sit de eadem adhuc Luminis Proprietate. PROP. XI. Lumen propagatur Spatio Temporis, a Corporibus Lucidis; impenditque in Transitu suo de Sole in Terram, ad septem circiter vel octo Minuta. Observavit hoc primus, Romerus; deinde & alii; ope Eclipsium Jovis Satellitum. Istae enim Eclipses, quum Terra inter Solem & Jovem interposita sit, accidunt circiter septem vel octo Minutis citius, quam secundum Tabulas accidere debent; quum autem Terra sit ex adverso Jovi ultra Solem opposita, tum illae circiter septem vel octo Minutis tardius, quam secundum Tabulas, accidunt: Ea videlicet de causa, quod Lumen Satellitum in posteriori casu, Spatium tota Orbis Magni diametro longius, quam in casu priori, emetiatur.","prev":{"citation":"Optice 235","label":"235","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/235"},"next":{"citation":"Optice 237","label":"237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/237"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}