{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 25","citation":"Newton, Optice 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/25.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Itaque, his ita positis, Longitudo Imaginis PT, ex Legibus Optices vulgo receptis, subtendere deberet Angulum ad Prisma, qui esset dimidii gradus: Quae quidem Longitudo, aequalis foret ipsi Latitudini u; Et consequenter Imago plane rotunda esset. Atque haec quidem prorsus ita se haberent, si bini isti radii XLIT & YKHP, reliquique omnes ex quibus Imago PO T u constat, aeque essent Refrangibiles. Cum igitur e contrario Experientia evincatur, Imaginem istam non rotundam esse, sed Latitudinem ipsius circiter quinque partibus Longitudine superari: omnino radii, qui majori Refractione ad superiorem Imaginis Extremitatem P mittuntur, magis, quam ii qui ad inferius ejusdem extremum T progrediuntur, Refrangibiles sint necesse est; Nisi ea forte sit Refractionis hujusce inaequalitas, quae casu possit accidere. Imago ista PT sic erat colorata, ut extremitas ipsius ea, quae minime refringeretur, T, rubea esset; extremitas autem altera P, quae maxime refringeretur, violacea; partesque mediae ex ordine, flavae, virides, & caeruleae. Quo quidem amplius firmatur id, quod erat prima Propositione comprobandum; nempe, Quae Lumina Colore differant, ea itidem Refrangibilitate inter se differre. Longitudinem Imaginis in Experimentis ante dictis, ab usque extremo & languidissimo Colore rubeo, ex una parte, ad extremum & languidissimum colorem, caeruleum ex altera parte, dimensus sum, esemprta penum im nunvam cufus taTsVado quaedaa vtem ume Exper. 4. In radio Solis per fenestrae operculi foraψίοι δεεμοαναίίαα, ε τ σερμ δευιετη ἔντ men in Cubiculum transmisso, interjecto aliquot Pedum a foramine intervallo, Prisma in manu ea positione tenui, qua Axis ipsius ad perpendiculum isti radio objectus esset. Per Prisma ita collocatum, inspexi foramen: Conversoque hac illac circa Axem suum Prismate, ut foraminis Imago vicibus ascendere & descendere videretur; cum inter duos hosce contrarios motus consistere atque morari Imaginem observarem, Prisma fixum retinebam, ut Refractiones ex utraque parte Anguli Refringentis, (quomodo in prioribus Experimentis factum est,) inter se essent aequales.","prev":{"citation":"Optice 24","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/24"},"next":{"citation":"Optice 26","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/26"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}