{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 250","citation":"Newton, Optice 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/250.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Cumque Prisma ita mihi esset collocatum, ut id Refractione sua Lumen Colorum inter se permixtorum separaret, Annulosque a se invicem distingueret; quomodo in 241 illa Observatione fecerat: utique Annulos multo tum, quam antea, distinctius cernere potui; atque etiam numerare eos ad octo vel novem, nonnunquam etiam ad duodecim vel tredecim. Quod nisi Lumen ipsorum adeo debile fuisset; equidem nihil dubito quin multo etiam adhuc plures discernere potuissem. OBS. V. Cum in fenestra Prisma collocassem, quo intromissus Luminis Radius Refringeretur, adeoque oblonga Colorum Imago in Speculum projiceretur; Speculum deinceps obtexi Charta Nigra, in qua Foramen esset, per quod Colorum unus quilibet Transmitti posset ad Speculum, interea dum reliqui omnes Charta interciperentur. Jamque Vidi Annulos eo solo Colore, qui utique in Speculum incideret. Si Speculum illuminaretur Colore rubeo; annuli ex toto erant rubei, cum Intervallis tenebrosis: Si colore caeruleo; annuli ex toto erant caerulei: Et similiter in caeteris Coloribus. Cumque Annuli uno aliquo Colore ita essent facti; Quadrata Diametrorum suarum, dimensarum qua parte Orbitae ipsorum clarissimae essent, erant in Progressione Arithmetica Numerorum O, 1, 2, 3, 4: Et Quadrata Diametrorum Intervallorum suorum obscurorum, erant in Progressione Numerorum intermediorum 1/, 11/3, 212, 33. Verum si Color mutaretur, mutabatur itidem & Magnitudo Annulorum.","prev":{"citation":"Optice 249","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/249"},"next":{"citation":"Optice 251","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/251"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}