{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 251","citation":"Newton, Optice 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/251.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"In Colore rubeo, Annuli erant largissimi; in indico & violaceo, minimi; inque Coloribus intermediis, flavo, viridi, & caeruleo, intermediis itidem erant Annuli Magnitudinibus, ad Colorem nimirum respondentibus; hoc est, in colore flavo majores erant quam in viridi, inque viridi majores quam in caeruleo. Atque hinc quidem illud intellexi; cum Speculum Albo Lumine illuminatum esset, utique colores rubeum & flavum in exteriori parte Annulorum exhibitos esse per Radios minime Refrangibiles, caeruleum autem & violaceum per Radios maxime Refrangibiles: Item Colores cujusque Annuli diffusos esse utroque in Colores Annulorum sibi utrinque adjacentium, quomodo supra in prima & secunda Parte hujus Libri expositum est; mutuaque sui permixtione inter se, adeo dilutos esse factos, ut discerm invicem haud possent, nisi propius a Centro ubi minus essent commixti. Etenim in hac Observatione Annulos distinctius, & majori etiam numero, quam antea, discernere potui; utique ad octo vel novem in flavo Lumine, praeter languidum quoddam Indicium decimi. Jam autem ut id porro invenirem, Quantum in se invicem diffunderentur & commixti essent Annulorum diversorum Colores; dimensus sum Diametros Annulorum secundi & tertii; invenique eas, cum Annuli illi exhiberentur in Confinio Colorum rubei & aurei, eam habere proportionem ad Diametros eorundem Annulorum in Confinio caerulei & indici exhibitorum, quam habent 9 ad 8, praeterpropter: Difficile enim erat hanc Proportionem definire Accurate. Item Circulos, quos in eodem Annulo exhiberent Ordine colores rubebeus, flavus & viridis; plus inter se differre magnitudine, quam quos per easdem vices exhiberent viridis, caeruleus, & indicus: Nam Circulus quidem violaceus, tenebrosior erat quam ut Sensu percipi posset. Ut igitur Calculum incaeptum persequamur; Ponamus differentias Diametrorum Circulorum, quos exhibent sua quisque vice Colores rubeus extremus, confinium rubei & aurei, confinium aurei & flavi, confinium flavi & viridis, confinium viridis & caerulei, confinium caerulei & indici, confinium indici & violacei, & violaceus extremus; eadem esse proportione inter se, ac sunt differentiae Longitudinum Monochordi earum, quae sonent Notas illas in Octava, sol, la, fa, sol, la, mi, fa, sol; hoc est, ac sunt Numeri 5, 4. 4. A, 1, 12, .","prev":{"citation":"Optice 250","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/250"},"next":{"citation":"Optice 252","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/252"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}