{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 255","citation":"Newton, Optice 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/255.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Et sicut Causa, quamobrem Tenuis lamella Colores diversos in diversis radiorum obliquitatibus exhiberet, ea erat; quod radii unius ejusdemque generis Reflectantur a tenui lamella in una Obliquitate, & Transmittantur in alia; radii autem aliorum generum Transmittantur ubi hi Reflectuntur, & Reflectantur ubi hi Transmittuntur: Ita Causa, quamobrem Crassa quoque lamina Vitri, sive Speculum, colores varios in variis obliquitatibus exhiberet, inque istis obliquitatibus colores illos ad Chartam propagaret, ea itidem erat; quod radii unius ejusdemque generis emergerent e Vitro in una Obliquitate, in alia autem non emergerent, sed reflecterentur a citeriore Vitri facie retro ad Argentum vivum: & prout Obliquitas ea major majorque fieret, emergerent iterum & reflecterentur alternis per multas vices; in una autem eademque obliquitate, radii unius generis reflecterentur, & alioLiquet hoc ex quinta rum generum transmitterentur. Observatione hujus Partis: Etenim in ea Observatione, quum Speculum illuminatum esset uno aliquo Colorum Prismaticorum; exhibuit id coloratum Lumen Annulos permultos super Charta, eodem omnes Colore, & nigris distinctos Interordiniis; Ac proinde id Lumen, inter emergendum e Speculo, Transmittebatur & non-Transmittebatur alternis a Speculo ad Chartam per multas vices, pro variis nimirum Emergentiae suae Obliquitatibus. Porro, quum e Prismate in Speculum Color alius quivis projiceretur; utique Annuli super Charta eo semper facti sunt Colore, qui esset in Speculum projectus; magnitudinemque insuper una cum Colore suo immutabant: Ac proinde Lumen Transmittebatur jam & non-Transmittebatur alternis a Speculo ad Chartam, in aliis, quam antea, Obliquitatibus.","prev":{"citation":"Optice 254","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/254"},"next":{"citation":"Optice 256","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/256"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}