{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 256","citation":"Newton, Optice 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/256.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Videbantur mihi itaque hi Annuli consimilem plane Ortum habere, ac illi in Tenuibus Lamellis: Eo tamen discrimine, quod illi in Tenuibus Lamellis oriantur ex alternis Reflexionibus & Transmissionibus Radiorum in secunda Superficie Lamellae, postquam ii semel videlicet per lamellam transierint: Hi autem in Crassis Laminis, exhibeantur per Radios, qui, ante alternam istam Reflexionem & Transmissionem, jam bis scilicet per Laminam transierint: primo nimirum, cum transirent a citeriore Vitri facie ad Argentum vivum; & deinde, cum redirent ab Argento vivo ad eandem iterum faciem citeriorem; Qua demum in Superficie, vel transmittuntur ad Chartam, vel Reflectuntur retro ad Argentum vivum; pro eo videlicet, ac in Vicibus facilioris Reflexionis vel facilioris Transmissus tum sint, cum ad istam pervenerint Superficiem. Nam in Radiis quidem illis, qui in Speculum incidunt ad Perpendiculum, reflectunturque in eisdem Perpendicularibus Lineis; in illis, inquam, Radiis, propter Angulorum suorum Linearumque Incidentiae & Reflexionis aequalitatem, Vicium quidem suarum Intervalla intra Vitrum tum longitudine tum numero paria esse debent post Reflexionem, ac ante; per Propositionem Iyram tertiae Partis hujus Libri: Ac proinde, quandoquidem omnes Radii, qui ingrediuntur per primam Vitri Superficiem, sunt in Vicibus suis facilioris Transmissus tum, cum ingrediuntur; eorundem autem quotquot reflectuntur a secunda Superficie, ii quidem illic in Vicibus sunt facilioris Reflexionis: utique iidem omnes debent iterum in Vicibus suis facilioris Transmissus esse tum, cum ad Superficiem primam reverterint; & consequenter exire ibi e Vitro ad Chartam, ac depingere super ea Maculam Albam Luminis in Centro Annulorum; Nam haec quidem Ratio aeque valet in omnibus generibus radiorum; & consequenter radii omnium generum promiscue exire debent ad Maculam illam, eamque permixtione sui omnium inter se Albam utique exhibere.","prev":{"citation":"Optice 255","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/255"},"next":{"citation":"Optice 257","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/257"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}