{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 262","citation":"Newton, Optice 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/262.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Nihilo tamen minus, ne haec res ullam videretur habere posse dubitationem, sequentem Observationem insuper adjeci. OBS IX. Si Annuli isti pendent (uti dictum est) ex Crassitudine Laminae Vitri; utique Diametri ipsorum in aequalibus distantiis a diversis Speculis sive Vitri Laminis concavo-convexis talibus, quae sint ad eandem Sphaeram tornatae, debebunt esse reciproce in Subduplicata Proportione Crassitudinum Laminarum ipsarum Vitri. Quare si in eis illa Proportio Experiundo fuerit comperta: erit profecto perfecte absoluta Demonstratio, Annulos hosce (sicuti & illos in Tenuibus Lamellis exhibitos) pendere utique ex Vitri Crassitudine. Comparabam mihi igitur aliam Vitri Laminam concavo-convexam, ad eandem Sphaeram, ac erat prior Lamina, utraque sui facie tornatam: Ejus Crassitudo erat, partes Unciae; Et Diametri trium primorum Annulorum clarorum, qua parte lucidissimae essent ipsorum Orbitae, erant, Intervallo quidem Sex Pedum a Vitro, Unciarum 3, 41, & 55. Jam quidem Crassitudo prioris Vitri, utique Unciae, erat ad hujus Crassitudinem ut ad 13, hoc est, quidem numerorum Radices, sunt 17607 & 10000 Quam autem proportionem habet prima harum Radicum ad secundam; eandem habent 3, 41/2, & 55, nempe Diametri Annulorum clarorum exhibitorum in hac Observatione a Vitro Tenuiori; ad 1 1/2, 23, & - 153, Diametros scilicet eorundem Annulorum exhibitorum in Tertia harum Observationum a Vitro Crassiori: Hoc est, Diametri Annulorum sunt reciproce in Subduplicata Pro portione Crassitudinum Laminarum ipsarum Vitri.","prev":{"citation":"Optice 261","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/261"},"next":{"citation":"Optice 263","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/263"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}