{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 267","citation":"Newton, Optice 267","ref":"267","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/267","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/267.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Distantia autem duorum Luminis Radiorum inter se, & Diameter Annuli Albi, (qui jam tertius erat factus Annulus,) erant circiter 3 Unciarum. Posthaec, Colores Annulorum in medio, valde diluti caepti sunt videri. Et, si Distantia duorum illorum Luminis Radiorum inter se, adhuc Semuncia, vel Uncia adjecta, major usque esset facta; utique Annuli isti in medio, evanescebant penitus; permanente tamen aliquandiu Annulo Albo antedicto, una cum singulis binisve Annulorum sibi utrinque proxime adjacentium: Verum si duorum Radiorum Luminis Distantia illa inter se, etiam adhuc major esset facta; utique & Hi quoque Annuli evanescebant. Nam Lumen quod e diversis partibus Foraminis in Fenestra, incidebat in Speculum in diversis Angulis Incidentiae; fecit jam Annulos diversarum Magnitudinum, qui sese invicem diluebant expungebantque; id quod intellexi, intercipiendo partem aliquam istius Luminis: Etenim quum ea illius pars intercepta esset, quae propius distaret ab Axe Speculi; annuli continuo videbantur contractiores; Quum pars ea, quae longius ab isto Axe distaret; videbantur ii magis dilatati. OBS. XII. Cum Colores Prismate exhibiti, projicerentur per vices super Speculum; Annulus ille, qui in duabus proxime praemissis Observationibus Albus fuerat, una jam eademque magnitudine erat in omnibus Coloribus. At Annuli extra eum jacentes, majores quidem erant in colore viridi quam in caeruleo, in flavo adhuc majores, maximique omnium in rubeo; Et e contrario, Annuli intra eum jacentes, minores erant in colore viridi quam in caeruleo, in flavo adhuc minores, minimique omnium in rubeo.","prev":{"citation":"Optice 266","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/266"},"next":{"citation":"Optice 268","label":"OPTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/268"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}