{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 269","citation":"Newton, Optice 269","ref":"269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/269.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Verum enimvero Phaenomena illa, multipliciora sunt; & Computationes, quibus ea ex dictis Propositionibus deducuntur, perplexiores; quam ut ea hoc in loco amplius persequar. Satis habebo hanc Materiam eatenus Me in praesenti esse prosecutum, ut, quibus quidem ex causis id genus Phaenomena oriantur, Invenerim; hocque Inveniendo, Propositiones in tertia Parte hujus Libri traditas satis Confirmarim. OBS. XIII. Ut Lumen reflexum a Lente Argento vivo faciem suam posteriorem obtecta, exhibet Annulos Colorum supra descriptos: Ita id, transeundo itidem per Guttam Aquae, similes utique Colorum Annulos efficere debet. Nempe, inter primam Reflexionem Radiorum intra Guttam; colorum alii Transmitti debent, sicuti in Lente; alii autem, Reflecti ad Oculum. Exempli gratia: Si Diameter guttulae sive globuli Aquae, sit circiter 5006 pars Unciae; ut adeo Radius rubeus, inter Transeundum per medium istum globulum, habeat intra globulum 250 Vices facilioris Transmissus; radii autem rubei omnes, qui radium illum medium certo interjecto intervallo ambiunt circumcirca, habeant intra globulum 249 Vices; similesque radii omnes, majori quodam circumcirca interjecto intervallo, habeant 248 Vices; radiique similes, adhuc majori quodam circumcirca interjecto intervallo, 247 Vices; & sic deinceps: Utique concentrici hi Radiorum circuli, post Transmissionem suam, Incidentes in Chartam Albam, depingent super ea circulos rubeos concentricos; ita quidem, si id Luminis, quod per unum solum globulum Transmittatur, satis Forte sit ut Sensu percipi queat: Et, simili ratione, Radii aliorum Colorum, Annulos itidem aliorum Colorum exhibebunt.","prev":{"citation":"Optice 268-2","label":"268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/268-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/268-2"},"next":{"citation":"Optice 270","label":"270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/270"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}