{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 27","citation":"Newton, Optice 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/27.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Cum igitur ita mecum cogitarem; si Solis Imago, qualem in Tertio supra Experimento descripsi, in speciem istam oblongam producta esset, vel Dilatatione cujusque radii, vel alia quavis Refractionum inaequalitate tali, quae posset casu accidere; fore necessario, ut eadem oblonga Imago iterum refracta in latus, jam secunda ista dilatatione radiorum, aut quaecunque fuisset fortuita illa Refractionum jam in Latus factarum inaequalitas, in Latitudinem aeque, atque ante in Longitudinem, extenderetur: Cum haec, inquam, mecum cogitarem; succurrit ut experirer, quis esset futurus secundae hujusmodi Refractionis effectus. Hunc itaque in finem, omnibus eodem modo atque in Tertio Experimento dispositis, Prisma alterum proxime post primum Situ Transverso apposui, quod Solis Luminis radium, sibi e primo Prismate incidentem, denuo refringeret. primo Prismate hic radius refringebatur sursum versus; a secundo, in Latus. Eventus autem Experimenti erat, ut secundi Prismatis Refractione Latitudo Imaginis nihil plane augeretur; superior autem ipsius pars. quae in primo Prismate maximam passa esset Refractionem, coloremque violaceum & caeruleum exhibuisset, eadem in secundo Prismate majorem iterum Refractionem pateretur, quam inferior ejus pars quae rubea atqe flava visa fuerat: Hocque sine ulla Dilatatione Imaginis, in Latitudinem. Illustratio. Sit S, Sol; F, Foramen in fenestra; Fig. 14. ABC, Prisma primum; DH, Prisma secundum; Y, rotunda Imago Solis, directo Luminis radio, cum nullum interpositum sit Prisma, in parietem projecta; PT, oblonga Solis Imago, quam radius per primum solum Prisma transmissus, antequam Prisma secundum apponatur, exhibeat; pt autem, Imago ea, quae transversis amborum Prismatum Refractionibus efficta sit.","prev":{"citation":"Optice 26","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/26"},"next":{"citation":"Optice 28","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/28"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}