{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 271","citation":"Newton, Optice 271","ref":"271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/271.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"19no, Vesperi, duas istiusmodi Coronas Lunam ambientes conspicatus sum. Diameter primae, sive interioris, erat circiter trium graduum; & secundae, circiter quinque graduum cum dimidio. Proxime circum Lunam Circulus erat Albus; quem deinceps ambiebat Corona interior, quae intra (proxime circulum illum Album) colore erat viridi subcaeruleo, flavo autem ac rubeo extra; hancque demum ambiebat Corona exterior, quae colore erat caeruleo ac viridi intra, extra autem rubeo. Videbatur quoque eodem tempore, Halos: intervallo graduum circiter 22, 35, a Centro Lunae: Erat ea Elliptica, ejusque Diameter longior, perpendicularis erat Horizonti, in inferiore sui parte discedens longius a Luna. Audivi narratum, tres pluresve interdum Coronas colorum concentricas Lunam ex Ordine ambire visas fuisse. Utique quo magis aequales fuerint inter se Globuli antedicti Aquae vel Glaciei; eo plures apparere debebunt Colorum coronae; eoque clariores videbuntur ipsarum Colores. Caeterum Halos illa, quae Lunam intervallo graduum 22' ambiebat, alius est generis. Equidem ex eo, quod illa Elliptica esset, longiusque a Luna discederet in inferiore sui parte quam in superiore; colligere mihi videor, productam fuisse eam Refractione in Grandine aliqua vel Nive, Aeri innatante, & situ quidem ad Horizontem parallelo diffusa; Angulo Refringente, existente nimirum graduum circiter 58 vel 60. OPTIIOEI","prev":{"citation":"Optice 270","label":"270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/270"},"next":{"citation":"Optice 272","label":"LIBER TERTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/272"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}