{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 279","citation":"Newton, Optice 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/279.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Videbantur enim Fimbriarum latitudines, esse in Progressione Numerorum 1, V;, V;; earumque intervalla in eadem esse utique Progressione, ac ipsae; hoc est, fimbriae ipsae simulque earum intervalla; esse in continua Progressione Numerorum 1, V, V, Vi, Vt, quamproxime. Atque hae quidem Proportiones eaedem fere permanserunt, in omnibus distantiis a Capillo: Nam Intervalla obscura simbriarum, pro ratione quidem fimbriarum ipsarum, aeque lata erant tum, cum primum apparerent, ac quum postea longe distarent a Capillo; quamvis non aeque tenebrosa utique, et distincta. OBS. V. Cum Sol in Cubiculum meum tenebricosum per Foramen¼ Unciae latum colluceret; collocavi, interjecto duorum triumve Pedum intervallo, plagulam Chartae conspissatae, denigratam ex utraque sui parte, & in cujus medio foramen erat quadratum circiter; Unciae quoquoversus, per quod Radius Solis transmitteretur. Tum deinde ad id foramen Laminam Cultri praeacuti Chartae isti conspissatae ita agglutinavi Pice, ut ea Luminis per foramen transmissi partem aliquam interciperet. Erant autem Plana Chartae conspissatae & Laminae Cultri, parallela inter se, & radiis luminis ad perpendiculum objecta. Jamque cum haec ita essent collocata, ut nihil Luminis in ipsam chartam conspissatam incideret, sed transmitteretur radius totus per foramen ad Cultrum, ibique partim incideret in laminam cultri, partim prope aciem ejus transiret; Excepi luminis partem eam, quae prope aciem Cultri transierat, super charta alba deinceps, intervallo duorum triumve Pedum, ultra Cultrum collocata; ibique vidi duas Luminis languidioris radiationes, utroque versus e Luminis Radio illo in Umbram, tanquam Caudas Cometarum, se emittentes.","prev":{"citation":"Optice 278","label":"LIBER TERTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/278"},"next":{"citation":"Optice 280","label":"LIBER TERTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/280"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}