{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 287","citation":"Newton, Optice 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/287.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"pressae. Atque hinc quidem id colligo; Lumen, quod Fimbrias exhibet super Charta, non utique idem esse Lumen in omnibus distantiis Chartae a Cultris; sed quum Charta propius ad Cultros admota sit, tum utique simbrias oriri ex radiis qui & propius praeter Acies Cultrorum feruntur, & Inflectuntur Magis, quam quum Charta majori interjecto intervallo a Cultris distet. OBS. X. Quum Cultrorum Umbrarum Fimbriae inciderent ad perpendiculum super Chartam magno intervallo objectam; videbantur eae Hyperbolarum forma ac specie, mensurasque habebant illas quae sequuntur. Sint CA & CB, lineae super Chartam ductae, Cultrorum Fig. aciebus parallelae, & inter quas Lumen Omne inter Cultros transmissum incideret utique, si id inter Cultrorum Acies plane sine Inflectendo foret transmissum: Sitque DE, linea recta per punctum C ducta; qua & Anguli ACD, BCE, inter se fiant aequales; & Lumen id omne, quod incidit in Chartam a Puncto ubi Cultrorum Acies concurrunt, terminetur: Porro, sint eis, fkt, & glv, tres lineae hyberbolicae, repraesentantes Terminum Umbrae Cultri unius, lineam obscuram inter Fimbrias primam & secundam istius Umbrae, & lineam obscuram inter Fimbrias secundam et tertiam ejusdem Umbrae: & x 2p, yk q, & zlr, aliae tres lineae hyberbolicae, repraesentantes Terminum Umbrae Cultri alterius, lineam obscuram inter Fimbrias primam & secundam Umbrae istius, & lineam obscuram inter Fimbrias secundam & tertiam ejusdem Umbrae.","prev":{"citation":"Optice 286","label":"LIBER TERTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/286"},"next":{"citation":"Optice 288","label":"LIBER TERTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/288"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}