{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 294","citation":"Newton, Optice 294","ref":"294","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/294","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/294.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Et Reflectuntur, Refringuntur, atque Inflectuntur, una eademque Vi, varie se in variis circumstantiis exerente? Qu. 5. Annon Corpora ac Lumen Agunt in se mutuo; Corpora videlicet in Lumen, emittendo id, Reflectendo, Refringendo, & Inflectendo; Lumen autem in Corpora. ad ea calefacienda scilicet, Motumque vibrantem, in quo Calor consistit, in Partibus ipsorum excitandum: Qu. 6. Annon Corpora Nigra Calorem de Lumine ideo facilius, quam Corpora colorata, concipiunt; quia Luminis id, quod in illa Incidit, non Reflectitur extra, sed Ingreditur in ipsa corpora, intraque ea Reflectitur ac Refringitur saepius atque iterum usque eo, donec restinguatur penitus & intercidat? Qu. 7. Annon ejus Actionis, quae mutua est inter Lumen & Corpora Sulphurosa, Vis illa fortior & validior superius memorata, partim in Causa est, quamobrem Corpora Sulphurosa Ignem adeo concipiant facilius, & vehementius Ardeant, quam alia Corpora? Qu. 8. Annon Corpora omnia Fixa, quum sint ultra certum gradum Calefacta, emittunt Lumen & splendent? Eaque Luminis emissio, per Motus Vibrantes partium suarum efficitur? Qu. 9. Annon Ignis, corpus est eousque calefactum, ut copiosius Lumen emittat? Quid enim aliud est Ferrum Candens, nisi Ignis? Quidve aliud est Carbo Candens, nisi Lignum eousque calefactum, ut id Lumen emittat? Qu. 10. Annon Flamma, vapor est, fumus, sive exhalatio candefacta; hoc est, calefacta usque eo, ut Lumen emittat? Corpora enim Flammam non concipiunt, nisi si emittant Fumum copiosum; qui porro Fumus, ardet in Flamma. Ignis Fatuus est Vapor sine Calore lucens: Et nonne eadem differentia est, inter istum Vaporem & Flammam; ac inter Lignum putridum sine Calore lucens, & Carbones candentes? Inter Distillandum Spiritus calidos, si Caput Alembici submoveatur; vapor, qui ex Alembico ascendit, ignem concipiet de Candela, & in Flammam convertetur; eaqe Flamma serpet per Vaporem, ab usque candela ad Alembicum.","prev":{"citation":"Optice 293","label":"LIBER TERTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/293"},"next":{"citation":"Optice 295","label":"LIBER TERTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/295"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}