{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 314","citation":"Newton, Optice 314","ref":"314","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/314","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/314.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Istiusmodi autem Medium ut rejiciamus, Auctores nobis sunt antiquissimi illi & celeberrimi Graeciae Phaeniciaeque Philosophi; qui Principia Philosophiae suae, Spatium inane, Atomos, & Gravitatem Atomorum posuerunt: Tacite attribuentes Vim Gravitatis, alii alicui Causae a Materia diversae. Cujus quidem Causae Physici Recentiores, in rebus Naturae speculandis, nullam rationem habuerunt; hypothesium commenta confingentes, quibus Phaenomena omnia sine ejusdem ope explicarent; & contemplationem ejus, in Metaphysicam rejicientes: Cum, e contrario, Philosophiae naturalis id revera praecipuum sit & Officium & Finis, ut ab Effectis ratiocinatione progrediamur ad Causas, donec ad ipsam demum Causam primam perveniamus; nec Mundi Mechanismum solummodo explicemus, verum etiam insuper & praecipue ut hasce & hujusmodi Quaestiones tandem expediamus: Quidnam inest in Spatiis Materia vacuis? & Unde est quod Sol & Planetae ad se invicem gravitent, sine Materia interjecta? Qui fit, ut Natura nihil Agat frustra? & Unde orta est eximia illa Mundi universi Species & Pulchritudo? Quem in finem facti sunt Cometae? & Unde est quod Cometae in Orbibus valde admodum Eccentricis undique & quaquaversum ferantur in omnes caeli partes; cum Planetarum cursus sit unus omnium, unaque Directione in Orbibus concentricis ferantur eodem omnes? Et Quidnam est quod impedit, quominus Sol & Stellae fixae in se mutuo irruant?","prev":{"citation":"Optice 313","label":"313","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/313"},"next":{"citation":"Optice 315","label":"315","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/315"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}