{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 315","citation":"Newton, Optice 315","ref":"315","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/315","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/315.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Qui fit, ut Corpora Animalium tam exquisita sint Arte atque Consilio fabricata? & Quos ad fines conformatae sunt diversae ipsorum Partes? Fierine potuit, ut Oculus sine scientia Optices fuerit constructus? aut Auris, sine Intelligentia Sonorum? Qui fit, ut Motus Corporis obsequantur Imperio Voluntatis? & Unde est Instinctus ille quem vocant, in Animalibus? Annon Spatium Universum, Sensorium est Entis Incorporei, Viventis, & Intelligentis; quod res Ipsas cernat & complectatur intimas, totasque penitus & in se praesentes perspiciat; quarum id quidem, quod in Nobis sentit & cogitat, Imagines tantum in Cerebro contuetur? Utique, si verus omnis in hac Philosophia factus progressus, non quidem statim nos ducit ad Causae primae cognitionem; at certe propius propiusque nos ad eam perpetuo adducit, eaque re permagni est aestimandus. Quest. 21. Annon Radii Luminis exigua sunt Corpuscula, e corporibus lucentibus emissa, & refracta Attractionibus quibusdam, quibus Lumen & Corpora in se mutuo Agunt? Etenim istiusmodi corpuscula per Media uniformia transmitti debebunt in lineis rectis, sine inflectendo in Umbram; Quo utique modo transmittuntur Radii Luminis. Poterunt quoque diversas habere proprietates, proprietatesque istas inter transeundum per diversa Media immutabiles conservare: Quae & ipsa itidem radiorum Luminis est Natura. Corpora pellucida Agunt in Radios Luminis, per intervallum aliquod interjectum; quum eos refringunt, reflectunt, & inflectunt: Radiique vicissim corporum istorum particulas, per interjectum aliquod intervallum, agitant, ad ea calefacienda: Atque haec quidem Actio & Reactio, quae est per intervallum aliquod interjectum, ad vim Attrahentem valde admodum videtur similitudine accedere.","prev":{"citation":"Optice 314","label":"314","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/314"},"next":{"citation":"Optice 316","label":"316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/316"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}