{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 324","citation":"Newton, Optice 324","ref":"324","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/324","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/324.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"& quum acidae Liquoris particulae, quae per se solae satis leni calore distillarent, a Metalli tamen particulis distillando avelli & separari non possunt, nisi forte ingenti admodum & violento calore; annon hoc illud confirmat, utique esse inter eas istiusmodi Attractionem mutuam? Quum Spiritus Vitrioli, Sali vulgari vel Sali Nitro affusus, ebullitionem ciet, & coalescit cum Sale; &, in distillando, Spiritus Salis vulgaris vel Salis Nitri multo facilius, quam antea, ascendit; Spiritus Vitrioli autem pars acida, infra in Vase restat; Annon hinc colligi potest, fixum Alkali Salis, acidum Vitrioli Spiritum fortius utique, quam suum ipsius Spiritum Salis, sibi attrahere; &, quoniam utrumque simul detinere non potest, suum ipsius dimittere? Et quum Oleum Vitrioli e Nitro pari pondere distillatur, & ex utrisque elicitur Spiritus Nitri compositus; isteque Spiritus, dupla portione, affusus Oleo Caryophyllorum, vel Oleo ex Cari Seminibus, vel Oleo cuivis ponderoso ex Plantarum vel Animalium partibus, vel Oleo resinae Terebinthinae cum admixto Balsamo Sulphuris parva portione ad spissamentum, concalescit usque adeo inter commiscendum, ut etiam Flammam ex se continuo concipiat; annon permagnus ille & subitaneus calor hoc indicat, utique binos istos Liquores maxima cum vi permisceri inter se, eorumque particulas inter miscendum ad se invicem motu cum accelerato irruere, & violentissimo impetu inter se confligere & collidi? Et annon eidem causae tribuendum est, quod Spiritus Vini probe rectificatus, & composito illi Spiritui jam dicto affusus, flamma subitanea coruscat? & quod Pulvis fulminans, quem vocant, ex Sulphure, Nitro, & Sale Tartari compositus, ictu magis subito magisque violento, quam etiam pulvis ipse tormentarius, disploditur? acidis nimirum Sulphuris Nitrique Spiritibus ad se invicem & ad Salem Tartari tanto cum impetu irruentibus, ut concussu & collisu suo pulverem simul omnem vehementi ebullitione rarefaciant, & in Vaporem atque Flammam disjiciant?","prev":{"citation":"Optice 323","label":"323","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/323"},"next":{"citation":"Optice 325","label":"325","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/325"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}