{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 329","citation":"Newton, Optice 329","ref":"329","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/329","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/329.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Quum Aqua fortis dissolvit Argentum, non autem Aurum; & Aqua regia dissolvit Aurum, non autem Argentum; Annon recte dici potest, Aquam fortem satis quidem subtilem esse ad penetrandum Aurum aeque ac Argentum: carere autem vi illa Attrahente, qua se inferre & introdare possit? & Aquam regiam satis quidem subtilem esse, ad penetrandum Argentum aeque ac Aurum; carere autem vi illa Attrahente, qua se introdare possit? Nam Aqua regia nihil est aliud, nisiAqua fortis cum admixto Spiritu Salis vel Sale ammoniaco: Atque etiam Sal ipse vulgaris in Aqua forti dissolutus, efficit ut illa Aurum deinceps dissolvere possit; quamvis Sal quidem iste, sit corpus crassum. Cum igitur Spiritus Salis praecipitat Argentum de Aqua forti, annon hoc inde fit, quod is attrahat Aquam fortem, seque ei admisceat: non autem attrahat Argentum, fortasse etiam id a se repellat? Cumque Aqua praecipitat Stibium de Sublimato Stibii & Salis ammoniaci, vel de Butyro Stibii; annon hoc inde fit, quod ea Salem ammoniacum vel Speritum Salis dissolvat, illique se admisceat, & vim illius imminuat: non autem attrahat sibi Stibium, fortasse etiam id a se repellat? Et annon ex eo, quod nulla sit Attractio mutua inter particulas Aquae & Olei, Argenti vivi & Stibii, Plumbi & Ferri; fit, ut corpora ista inter se non permisceantur? attractione autem debili, ut Argentum vivum & Cuprum aegre quidem commisceantur? & attractione forti, ut Argentum vivum & Stannum, Stibium & Ferrum, Aqua & Sales, facile permisceantur inter se?","prev":{"citation":"Optice 328","label":"328","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/328"},"next":{"citation":"Optice 330","label":"330","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/330"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}