{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 330","citation":"Newton, Optice 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/330.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Et in universum, annon eidem isti Principio tribuendum est, quod Calor congreget corpora quae sint ejusdem generis, separet autem ea quae sint generum diversorum? Quando Arsenicum cum Sapone Regulum producit, cum Mercurio sublimato autem Salem volatilem, fusilem, & Butyro Stibii similem; annon hoc ostendit, Arsenicum compositum esse ex partibus fixis & volatilibus arcte inter se mutua attractione cohaerentibus, ita ut partes volatiles ascendere nequeant, quin eodem tempore fixas quoq, secum subvehant? Similiter, quum Spiritus Vini & Oleum Vitrioli pari pondere simul digesta sunt; &, distillando, duos reddunt Spiritus volatiles & fragrantes, qui quidem inter se permisceri nolunt; restat autem infra in Vase, Terra fixa & nigra; Annon hoc indicat, Oleum Vitrioli compositum esse ex partibus volatilibus & fixis, arcte inter se mutua attractione cohaerentibus, ita ut ambae simul ascendant, formam habentes Salis volatilis, acidi, & fluidi; donec Spiritus Vini interveniens, attrahat sibi & separet partes volatiles a fixis? Proinde, quandoquidem & Oleum Sulphuris per Campanam ejusdem est naturae ac Oleum Vitrioli, annon recte inferri potest, utique & Sulphur itidem compositum esse ex partibus volatilibus & fixis, arcte inter se mutua attractione cohaerentibus, ita ut ambae simul inter sublimandum ascendant? Nam & dissolvendo Flores Sulphuris in Oleo resinae Terebinthinae, deinde solutionem istam distillando, compertum est Sulphur constare ex Oleo crasso, volatili & inflammabili, sive Bitumine pingui, Sale acido, Terra valde fixa, & Metalli paululo: Quorum quidem corporum priora tria, aequa fere portione inveniebantur: quartum autem tam parva admodum portione, ut observatu dignum vix esset.","prev":{"citation":"Optice 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/329"},"next":{"citation":"Optice 331","label":"331","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/331"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}