{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 333","citation":"Newton, Optice 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/333.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Utique, quomodo in ingenti illo Terrarum Marisque globo, corpora quaeque densissima gravitate sua subsidunt in Aqua, semperque conantur ad Centrum Globi accedere: eodem modo in particulis Salis, materia densissima semper conabitur ad particulae Centrum accedere: Adeo ut particula Salis, comparari queat quadantenus ad Chaos: densa videlicet, dura, sicca & terrestris a Centro; rara autem, mollis, humida & aquosa a Superficie. Atque huic quidem causae tribuendum videtur, quod Sales natura sunt adeo durabili. Nempe destrui vix possunt, nisi ita si aquosae ipsorum partes vel Vi abstrahantur: vel leni calore, inter putrescendum, in occultos meatus Terrae illius, quae est ad Centra particularum, insidere permittantur; usque dum partes terrestres dissolvantur tandem Aqua, & separentur in minores particulas, quae, qua sint exiguitate, efficere queant ut Totum putrefactum nigro videatur colore. Porro, hinc quoque fieri potest, ut partes Animalium & Plantarum suas singularum formas conservent, & nutrimentum in suam cujusque ipsarum similitudinem convertant: molli nimirum & humido nutrimento facile immutante texturam suam per lenem calorem & Motum, donec simile tandem factum sit densae illi, durae, siccae & durabili Terrae, quae est in Centro uniuscujusque particulae: Quum vero Nutrimentum ineptum fit ad assimilandum; vel Terra illa, quae est in Centris particularum, debilior facta est, quam ut id in similitudinem sui convertere possit: tum Motus ille omnis definit in putredinem & Mortem. Si Sal quivis vel Vitriolum parva admodum portione dissolvatur in permulta Aqua; particulae Salis vel Vit trioli non utique ad imum fident, licet specifice graviores sint quam Aqua; sed diffundent se aequabiliter per totam Aquam; ita ut illa aeque salsa futura sit a summo, ac ab imo: Annon hoc indicat, partes Salis vel Vitrioli a se mutuo recedere, & sese expandere conari quaquaversus, tamque longe a se invicem sejungi, quam patitur aquae, in qua innatant, spatium?","prev":{"citation":"Optice 332","label":"332","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/332"},"next":{"citation":"Optice 334","label":"334","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/334"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}