{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 334","citation":"Newton, Optice 334","ref":"334","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/334","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/334.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"& annon Conatus iste ostendit, utique habere eas Vim quandam repellendi, qua a se invicem diffugiunt? aut saltem fortius eas Aquam attrahere, quam semet ipsas mutuo? Etenim, quemadmodum corpora illa omnia in Aqua ascendunt, quae Telluris Gravitate minus sunt attracta, quam est Aqua ipsa: ita omnes Salis particulae, quae in Aqua innatant, minusque ab una qualibet Salis particula sunt attractae, quam est Aqua ipsa; recedant necesse est a particula illa, & Aquae fortius attractae locum dent. Quum Liquor Sale quovis imbutus, evaporatus est, quod aiunt, ad cuticulam; & deinde refrixit; Sal continuo concrescit in figuras aliquas regulares. Ex quo apparet, Salis particulas, antequam concrescerent, jam in Liquore illo aequis interjectis intervallis, certisque ordinibus dispositas innatasse; Et consequenter eas in se invicem Egisse Vi aliqua, quae aequalis sit in intervallis aequalibus, in inaequalibus inaequalis. Nam tali quidem Vi, illae se in consimiles Ordines usquequaque disponent: sine ea autem, circumnatabunt dispersim quaquaversus; itemque sine ullo ordine, ut forte ceciderit, concurrent. Et quoniam particulae Crystalli Islandicae agunt omnes consimili ratione in Radios Luminis, ad Refractionem illam inusitatam efficiendam; annon credibile est particulas illas, in frustis ejus Crystalli formandis, non modo certis se ordinibus ita disposuisse, ut, extremitatibus suis eodem cunctis spectantibus, in figuras regulares concrescerent; verum etiam ita insuper, ut & latera quoque sua quoad vires Attrahentes homogenea, quasi polari quadam virtute eodem omnes converterint?","prev":{"citation":"Optice 333","label":"333","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/333"},"next":{"citation":"Optice 335","label":"335","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/335"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}