{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 349","citation":"Newton, Optice 349","ref":"349","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/349","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/349.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"ENUMERATIO ENEIRM TERTII ORDINIS. Ineae Geometricae secundum numerum dimensionum aequationis qua relatio inter Ordinatas & Abscissas definitur, vel (quod perinde est) secundum numerum punctorum in quibus a linea recta secari possunt, optime distinguuntur in Ordines. Qua ratione linea primi Ordinis erit Recta sola, eae secundi sive quadratici ordinis erunt sectiones Conicae & Circulus, & eae tertii sive cubici Ordinis Parabola Cubica, Parabola Neiliana, Cissois veterum & reli quae quas hic enumerare suscepimus. Curva autem primi generis, (siquidem recta inter Curvas non est numeranda) eadem est cum Linea secundi Ordinis, & Curva secundi generis eadem cum Linea Ordinis tertii. Et Linea Ordinis infinitesimi ea est quam recta in punctis infinitis secare potest, qualis est Spiralis, Cyclois, Quadratrix & linea omnis quae per radii vel rotae revolutiones infinitas generatur. Sectionum Conicarum proprietates praecipuae a Geometris passim traduntur. Et consimiles sunt proprietates Curvarum secundi generis & reliquarum, ut ex sequenti proprietatum praecipuarum enumeratione constabit.","prev":{"citation":"Optice 348-2","label":"ENUMERATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/348-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/348-2"},"next":{"citation":"Optice 2","label":"ENUMERATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/2"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}