{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 38","citation":"Newton, Optice 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/38.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"cum per Prisma inspiceretur, in duo fila inter se parallela divisum videbatur: Quomodo in Schemate 19n0 depictum est; ubi DG repraesentat filum illuminatum lumine violaceo a D ad E, & lumine rubeo ab F ad G; d e autem, & fg, sunt fili dimidia per Prisma refractione inspecta. Si alterum fili dimidium colore rubeo perpetuo illuminetur, alterum autem Coloribus omnibus ex ordine: (quod facile fieri potest, efficiendo ut, Prismatum altero manente immoto, alterum circa Axem suum convertatur:) jam filum per Prisma ita se inspiciendum exhibebit, ut dimidium ipsius id, quod erat omnibus ex ordine Coloribus illuminandum, quum colore rubeo illuminatum sit, in eadem linea recta cum altero ejusdem dimidio, eiqu, in directum appositum videatur; quum autem colore aureo illuminatum sit, tum separari aliquantillum; quum colore flavo illuminatum sit, separari paulo longius; quum colore viridi, adhuc longius; quum caeruleo, adhuc longius; quum indico, etiam adhuc longius; quum violaceo saturo, longissime omnium. Ex quo clarissime apparet, Lumina variorum Colorum varia esse Refrangibilitate: Idque eo ordine. ut Color rubeus omnium minime Refrangibilis sit, reliqui autem colores, aureus, flavus, viridis, caeruleus, indicus, violaceus, gradatim & ex ordine magis magisque Refrangibiles. Quo quidem tam prima Propositio, quam secunda, comprobatur Porro, coloratas imagines PT & MN, refractionibus binorum Prismatum in cubiculo tenebricoso depictas, ita disposui, ut interjunctis extremitatibus, quomodo in quinto supra Experimento expositum est, in directum in eadem linea recta jacerent: Tumque eas per tertium Prisma Longitudini ipsarum parallelum inspiciens, observabam eas non jam amplius in linea recta inter se continentes, sed plane disruptas videri; quomodo ad p t & m n depictae sunt: Quippe violaceum extremum m Imaginis mn, majori Refractione longius e loco suo priori MT translatum est, quam rubeum extremumt altesi huils Iulin eonigemi rius Imaginis pt.","prev":{"citation":"Optice 37","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/37"},"next":{"citation":"Optice 39","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/39"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}